PL 66, col. 21

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

Et in symbolo synodi Nicaenae: Credimus in unum
Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum
nostrum Jesum Christum unigenitum.
Item sanctus Agustinus, cujus doctrinam, secundum
praecessorum meorum statuta, Romana sequitur
et servat Ecclesia, in libro undecimo de Civitate
Dei dicit: Credimus et tenemus, et fideliter praedicamus,
quod Pater genuerit Verbum, hoc est Sapientiam, per
quam facta sunt omnia, unus unum aeternus coaeternum,
summus bonus aequaliter bonum; et quod Spiritus sanctus
simul et Patris et Filii sit Spiritus, et ipse consubstantialis,
et coaeternus ambobus, atque hoc totum trinitus
sit propter proprietatem personarum, et unus Deus
propter inseparabilem unitatem, sicut unus omnipotens
propter inseparabilem omnipotentiam: ita tamen, ut

cum de singulis quaeritur, unusquisque eorum et Deus et
omnipotens esse respondeatur.
Ejusdem in libro secundo contra Maximinum: Et
Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus
Deus est, et hi simul tres unus Deus est, nec hujus trinitatis
tertia pars est unus, nec major pars duo quam
unus est.
In libro sancti Augustini decimo quinto de Trinitate: Ratione etiam reddita intelligentibus palam est
substantia veritatis, non solum Patrem Filio non esse
majorem, nec ambos simul aliquid esse majus quam
Spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate
majus esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres
majus aliquid esse quam singulos.
Gregoris Nazianzenus ex sermone de Epiphania

Domini: Cum omnino uno lumine illustramur, simul
et tribus; tribus quidem secundum uniuscujusque proprietates,
sive substantias, sicut placet aliquibus dicere,
sive personas: nihil enim pro vocabulorum diversitate
dissidendum est, cum ad eumdem sensum nominum
diversitas provocet et intellectum. Unum autem secundum
substantiam vel deitatis ratione: dividitur ergo,
ut ita dicam, indivisibiliter, conjungitur divisibiliter,
una est in tribus deitas.
Item ex epistola Gregorii Nysseni ad Ablavium: Aestimet haec opera utrum uni assignentur personae
eorum, quam
[Forte qui ] in sancta Trinitate creduntur,
an per tres eat virtutis effectus.
Item ex epistola Procli ad Occidentales: Super
haec etiam confitemur unum ex Trinitate increata atque

ineffabili Deum Verbum factum hominem.
Ejusdem: Quid enim nos sapimus atque sentimus,
quia in ipsa divina natura, qua conjunctus et unitus est
Filius Patri sanctoque Spiritui, non dicimus eum deitate
passum fuisse, sed carne, quam pro nobis assumpsit
ex nobis. Unus igitur ex Trinitate crucifixus est
carne qua factus est; non tamen deitate, qua unitus est
Patri et Spiritu sancto, perpessus est, ne et illos crucifixos
pariter asseramus.
Haec igitur ex plurimus pauca digessimus.
Deum vero carne passum hic nihilominus roboremus exemplis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.