PL 66, col. 254

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

Est sarabaitarum. ] Qui « ab eo quod semetipsos
a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac
sigillatim suas curarent necessitates, Aegyptiacae
linguae proprietate, sarabaitae nuncupati sunt. »
inquit Cassianus Coll. 18, c. 7; cui concinere videtur
illa lectio quam ex Apologia Henrici IV imperatoris,
ubi hic locus citatur, profert Menardus:
« Sarabaitarum, id est sibi viventium; » et Smaragdus:
« Sarabaitae autem interpretantur renuitae, eo
quod majorum exempla et virtutem sequi renuant: »
Hinc S. Odo abbas Cluniacensis Collat. 3, n. 22:
« Nos miseri, aiebat; non sumus monachi, ut falso
nominamur; sed sarabaitae, id est renuitae, qui jugum
regularis disciplinae renuimus; » et Bernardus Cassinensis:
« Sarabaitae quasi renuitae dicuntur, quoniam
gloriam sanctam respuentes militare renuunt
sub pastore »
Qui nulla regula approbati. ] Ut pote qui nullam
approbant, sed potius ne arguantur eam fugiunt, ut
tradit Boherius.
Experientia magistri. ] Nam et ipsi sine pastore
vivunt, in quo omnem coenobitarum, qui sub regula
et abbate militant, disciplinam abjicere noscuntur;
unde Cassianus eorum mores apprime describens:
« Coenobiorum, inquit, nullatenus expetunt disciplinam,
nec seniorum subduntur arbitrio, aut eorum
traditionibus instituti suas discunt vincere voluntates,
nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione
suscipiunt. »
Velut aurum fornacis, ] id est monasterii, in quo
coenobitae igne observantiae regularis probantur, ut
inde puriores evadant.
Sed in plumbi natura molliti. ] Sarabaitas plumbo
similes facit, quod applicatum igni non modo mollescit,
sed et totum effluit; quia simul ac vel parvae difficultatis
ignem sentiunt, omnino resolvuntur, et in
vanas effluunt voluptates, unde et pro lege eis est desideriorum
voluptas.
Adhuc operibus servantes saeculo fidem. ] Quem in

locum Smaragdus: « Quid est enim adhuc operibus
servare saeculo fidem, nisi ea facere monachum suae
egit in saeculo adhuc in saeculari habitu positus?
Saeculo fidem servat, quia ejus voluntatem facere non
cessat; fidem saeculo servat, qu a se nec desiderio,
nec opere ab illo separat; sed tantum per tonsuram
et religionis habitum Dei sese mentitur filium; in
habitu enim et religione exterius a nescientibus
Domino videtur esse mentitus. » Quae egregie competunt
sarabaitis, qui non aliter ac in saeculo vivunt.
Mentiri Deo per tonsuram noscuntur. ] Quia, ut dicit
apud Cassianum abbas Piamon, « ad publicum
tantummodo, id est ad hominum faciem renuntiantes,
aut in suis domiciliis sub privilegio hujus nominis
(scilicet monachi) iisdem obstricti occupationibus
perseverant, 50 aut construentes sibi cellulas,
casque monasteria nuncupantes, suo in eis jure ac
libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus
succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani

victus sollicitudine, nullis rei familiaris distentionibus
occupentur. »
Qui bini aut terni aut certe singuli. ] Similiter
S. Hieronymus Epist. 22: « Hi bini, vel terni, nec
multo plures simul habitant; » et apud Cassianum
abbas Piamon: « Illi autem qui districtionem, ut
diximus, declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, »
etc.: in hoc aliquam anachoreticae et
coenobiticae vitae speciem prae se ferentes, neutram
autem in rei veritate tenentes: non primam, propter
societatem, quam respuit anachoresis; non secundum,
defectu multitudinis, quam, ut vere et religiose
exerceatur, exigit coenobitica vita.
His autem sarabaitarum latibulis haud multum absimiles
sunt cellae extra coenobia, seu prioratus, aut praepositurae,
in quibus duo tresve fratres, sine ordine,
sine disciplina conversantur, quasque ideo Synagogas
Satanae nuncupat S. Bernardus ad Guarinum abbatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.