PL 66, col. 269
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
infallibiliter adipiscenda praedicat et docet. Salutare
etiam dicit, qui promissam salutem docet adipiscere.
Intellige hic de salutari, in quo continetur
ipse Salvator Dominus Jesus Christus, de quo Psalmista, salutare tuum da nobis,
etc. »
Ipsi autem contemnentes spreverunt me. ] Id est doctrinam
meam.
Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus. ]
Haec verba duobus modis intelligi possunt: 1º Inobedientibus
curae suae ovibus, id est quae factis non
respondent curae quam exhibet; 2º curae suae ovibus,
id est ovibus quae sunt sub cura ejus.
Poena sit eis. ] Id est erit eis. Haec phrasis est Hebraica,
per quam redundat saepe pronomen is, ut cujus
participatio ejus in idipsum.
Praevalens ipsa mors. ] Id est divina vindicta, ut exponit
Richardus de S. Angelo; et haec perpetua, quae
dicitur praevalens, id est ultra iniquitates eorum poenalitates
valens, inquit Bernardus Cassinensis. Unus
est Boherius qui in utraque expositione locum hunc
non de aeterna, sed temporali morte intelligendum
putat. Sic enim ad praefata S. Benedicti verba: « Ego,
inquit In I comment., credo quod magister vult dicere
quod praevalet mors temporalis inobedientibus,
quam poena aeterna, ut fiat tractus post verbum sit
eis. » Quae quidem expositio non videtur omnino abjicienda,
quia, ut dicit idem Boherius, « quanto plus
haec vita prolongatur eis, tanto plus poena aeterna
crescit, et melius eis est mors festina, quam contra
bonum obedientiae perdurare. » Alii tamen communiter
interpretes mortem hic aeternam intelligunt. Et
sane S. P. Benedictus hic loqui videtur de poena in
futuro judicio retribuenda, quae mortem temporalem
supponit, et quam sequitur aeterna. Quidquid sit,
certum est inobedientes monachos utramque, et
temporalem, et aeternam mortem promereri, ut pote
qui abbatem ejusque doctrinam contemnendo, non
hominem sed Deum ipsum spernunt. Ipse enim dicit
doctoribus: Qui vos spernit me spernit; et per prophetam:
Nolunt te audire, quia nolunt audire me.
In
quae verba S. Bernardus Serm. 42 in Cant.: « Vides,
inquit, quae majestas contemnitur? non te putes me
solum sprevisse; Dominus locutus est, et dixit prophetae,
dixit et Apostolis: Qui vos spernit, ait, me
spernit. Non sum apostolus, non sum propheta; et
prophetae tamen, et apostoli vice fungor, et quibus
non aequor meritis, eorum implicor et curis, etsi ad
meam confusionem, etsi ad grande periculum mihi,
super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen non vindico
mihi vitam, nec experior gratiam. »
Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, aupaci
debet doctrina suis praeesse discipulis. ] Hoc est verbo
clarere debet et exemplo, utrumque enim in
abbate atque in omni praelato requirit imprimis
S. Isidorus Lib. III de Sum. Bono: « Tam doctrina
quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor,
nam doctrina sine vita arrogantem reddit;
vita sine doctrina inutilem facit. » Hinc plane 69
Exodi XXVIII, sacerdoti jubetur portare superhumerale
et rationale ad invicem connexa atque conjuncta.
Id quod exponens S. Bruno Signiensis episcopus,
ait Comm. in Exod.: « Dicamus quid significet quod
sic alterutrum junguntur, ut a se separari non valeant;
tunc enim rationale et superhumerale sibi junguntur,
quando pontificis praedicatio et operatio bene
simul conveniunt; sicut per rationale doctrina et
praedicatio, ita per superhumerale onus et operatio
designatur. Si enim episcopus bene docet, et male
operatur; aut si econtra bene operatur, et male docet,
ejus superhumerale et rationale non junguntur. »
Porro quod ille de episcopo, id de abbate et quocunque
alio praelato asserendum est. Unde S. Bernardus
ad Balduinum abbatem scribens Epist. 201:
« In his duobus mandatis, inquit, verbi scilicet et
exempli summam tui officii ac conscientiae securitatem
pendere intellige. » Et certe, ut optime arguit
S. Hieronymus: « Sancta rusticitas solum sibi prodest;