PL 66, col. 271

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

facili negotio perverteret; imo utrosque, ut verius
loquar, vere occideret: « Sanae et crassae oves
perpaucae sunt, inquit S. Augustinus
Lib. de Pastor.,
c. 4
, id est solidae in cibo veritatis utentes pascuis
bene de munere Dei; sed mali illi pastores non parcunt
talibus: parum est quod illas languentes, et infirmas,
et errantes, et perditas non curant; etiam
istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est;
et illi vivunt de misericordia Dei, tamen quantum ad
malos pastores attinet, occidunt. Quomodo, inquis,
occidunt? Male vivendo, malum exemplum praebendo . . . .
Attendendo enim ovis etiam fortis plerumque
praeposito suo male viventi, si declinet oculos suos a
regulis Domini, et intendit in hominem, incipit dicere
in corde suo: Si praepositus meus sic vivit, ego
quis sum, qui non faciam quod ille facit? etc. » Quae
fuse prosequitur S. doctor ostendens malum pastorem
etiamsi ovem ab incoepto bono opere non avertat,
tamen vere censendum esse homicidam.
Ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur. ] Quae

verba duplicem sortiri possunt expositionem: 1º Ne
forte reprobus inveniatur, id est reprehensibilis, alienus
a Deo, ab ejus proinde gloria 71 aeternaque felicitate
excludendus; 2º ne forte reprobus inveniatur,
id est ne forte ejus doctrina a discipulis reprobetur;
nam, ut dicit S. Augustinus
Libro IV de Doctr. Christ.,
cap. 27
, « abundant qui malae suae vitae defensionem
ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerunt,
respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpant
ore suo, atque dicentes: Quod mihi praecipis cur
ipse non facis? Ita fit ut eum non obedienter audiant,
qui se ipse non audit, et Dei verbum, quod eis praedicatur,
simul cum ipso praedicatore contemnunt. »
Hinc S. Hieronymus ad Nepotianum scribens: « Non
confundant, inquit, opera sermonem tuum, ne cum
in ecclesia loqueris, tacitus quisque respondeat: Cur
haec quae dicis ipse non facis? » Concinit Cassianus
in libro de Spiritu irae Lib. VIII Instit., cap. 5, ubi
sic loquitur. « Oportet illum qui alterius vulneri

mederi cupit, omni languoris morbo alienum sanumque
subsistere, ne illud evangelicum dicatur ei: Medice, prius cura teipsum,
ac videns festucam in
oculo fratris sui, trabem in oculo suo non videat. »
Et S. Caesarius in Regula ad sanctimoniales Cap. 7
« Abstinentiam, quam lingua praedicat, proximae
fauces, vel vicinus stomachus sentiat, ne forsitan
subditae audientes tacitis cogitationibus dicant: O
quam pulchre abstinentiam praedicat plenus venter! »
Denique S. Bernardus ad Balduinum abbatem scribens Epist. 201,
postquam illum hortatus est ut
quod aliis onus portandum imponit, prior ipse portet,
rationem reddens ait: « Alioquin subsannabit te
sapiens, ut pote pigrum illum cui labor sit manum
porrigere ad os: arguet te et Apostolus dicens: Tu
qui alios doces teipsum non doces; sed et notaberis
vitio Pharisaeorum, qui alligant onera gravia et importabilia,
et imponunt ea in humeros hominum,
digito autem suo nolunt ea movere. Sermo quidem
vivus et efficax exemplum est operis, facile faciens

suadibile, quod dicitur, dum monstrat factibile quod
suadetur. » His omnibus accedit quod scribit Petrus
Damiani Opusc. 15, cap. 27: « Optime vigilias praedicat,
qui post longum psalmodiae decursum signum
excitandis fratribus pulsat; eloquentissime dum tacemus
silentium commendamus; fructuose de extremitate
vestium disputat, qui se pannorum conscissione
deformat; indumentorum vero juxta divitem nitore
conspicuus frustra cum Joanne pilos praedicat camelorum;
ultor injuriae patientiam non suadet; qui
cumulandis pecuniarum quaestibus inardescit, ignem
avaritiae in alieno pectore non exstinguit; qui crebra
vagatione raptatur, de remorandi censura frivolus
disputator habetur; qui autem cellulam perpetuus
incolit, ad stabilitatis praeconium de toto corpore
linguam facit, et cum os taceat, muta membra melius,
quia et simplicius, clamant. »
Hac potissimum ratione quotquot scripsere vitae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.