PL 67, col. 1155

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

visitare non valeo, hanc admonitiunculam serenitati
vestrae ad vicem praesentiae meae pie et humiliter
transmitto. Sed hanc praesumptionem, sicut dixi,
ipsa mihi charitas ingerit quae timere non novit.
Ideo rogo vos, venerabiles filii, ut audaciae meae veniam
dantes, quaecunque suggero patienter et benigne
suscipiatis; et consulentes rusticitati vel verecundiae
meae qualemcunque exhortationem meam secretius
relegite, nulli alii tribuentes, ne cujuscunque eruditae
aures sermonis nostri asperitate feriantur. Nos enim
Deo propitio licet nihil sinistrum de vestra conversatione
sanctissima sciamus, tamen propter multiplices
laqueos inimici de quo dicitur, Cui sunt nomina
mille, nocendi artes mille; propter illius ergo
venenosas astutias et male blandas concupiscentias
sanctam vestram conscientiam qualibuscunque, etsi
tepidis, sermonibus admonemus, et licet minus idonei
bellatores arma vobis spiritalia contra ignitas sagittas
diaboli providemus. Gaudete et exsultate in
Domino, venerabiles filii, et gratias illi jugiter uberes

agite, qui vos de tenebrosa saeculi hujus conversatione
ad portum quietis et religionis attrahere
et provocare dignatus est. Cogitare, fratres,
jugiter unde existis et ubi pervenire meruistis.
Reliquistis fideliter mundi tenebras; et
lucem Christi feliciter videre coepistis; contempsistis
libidinis incendium, et ad castitatis refrigerium
pervenistis; respuistis gulam, et abstinentiam
elegistis; respuistis avaritiam atque luxuriam, et castitatem
vel misericordiam tenuistis. Sed rogo vos,
venerabiles filii, ut quantum estis securi de praeteritis,
tantum sitis solliciti de futuris. Omnia enim crimina
vel peccata cito ad nos revertuntur, si non
quotidie bonis operibus expugnantur. Audite apostolum
Petrum dicentem: Sobrii estote et vigilate, quia
adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit
quaerens aliquem devorare. Quandiu in hoc corpore
vivimus, diu noctuque Christo adjutore vel duce
contra diabolum repugnemus. Sunt enim aliqui quod

pejus est negligentes et tepidi qui de solo Christianitatis
vocabulo gloriantur, et putant quod illis sufficiat
vestem mutasse et religionis habitum suscepisse,
nescientes illud propheticum: Fili, accedens
ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara
animam tuam ad tentationem; nec sententiam Psalmistae
considerantes: Propter verba labiorum tuorum
ego custodivi vias duras; et illud quod Apostolus
dixit: Per multas tribulationes oportet nos intrare
in regnum coelorum. Vestes enim saeculares deponere,
et religiosas uno die indui aut unius horae momento
possumus; mores vero bonos jugiter tenere,
vel contra male dulcis saeculi voluptates hujus, quandiu
vivimus, Christo adjutore laborare debemus, quia
non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit. Imprimis ergo anima quae religionem
servare desiderat, gulam vincere et ebrietatem vitare
tota fidei virtute contendat, et attemperatum
convivium, mensam mediocrem habeat, ut caro illius

nec nimietate abstinentiae debilitetur, nec per deliciarum
abundantiam ad luxuriam provocetur, deinde
profundum humilitatis jaciat fundamentum, linguam
refrenet, detractionem quasi venenum fugiat, verba
otiosa nec ipse proferat, nec ab alio prolata auribus
suis libenter dimittat; vestimentorum habitum nec
nimis abjectum, nec mutabiliter pomposum aut periculosa
elegantia habere consuescat. Lectionem aut
ipse frequenter legat, aut legentis verba tota pectoris
aviditate suscipiat. De divinis Scripturarum fontibus
jugiter aquam salutis hauriat, illam utique de qua
Dominus dicit: Qui credit in me, flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae. De paradisi etiam floribus,
hoc est sanctarum Scripturarum sensibus, anima
sancta se jugiter ornare contendat, et in ipsis pretiosis
margaritis auribus suis indesinenter impendat, ex
ipsis annulos et dextralia, dum exercet opera bona,
sibi componat. Ibi castitatis ornamenta, ibi compunctionis
holocausta requiramus. Qui vero religionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.