PL 67, col. 1163
Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne
ab exterminatore. Neque detraxeritis. . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
loquendo adjutorem et defensorem justitiae se esse
cognoscit, gaudeat et Deo gratias agat et, ipso auxiliante,
perseveret usque in finem; quia non qui coeperit,
sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit, qui vero per superbiam, inobedientiam, vel
invidiam adjutorem vel vicarium esse se sentit
diaboli, doleat de praeterito, caveat de futuro, et
per humilitatem construat quod per superbiae tyrannidem
destruxerat; mitiget mansuetudo quod
malitia vel inobedientia exasperaverat, charitatis
dulcedo componat; et dum adhuc anima illa tenebrosa
quae diabolo servire consueverat in isto mortali
corpore retinetur, remedium sibi in die necessitatis
acquirat, ut de sinistra translatus in dexteram
cum ovibus Christi audire mereatur: Venite, benedicti,
percipite regnum quod vobis paratum est ab origine
mundi. Et licet haec ita sint, fratres dilectissimi,
hoc tamen oportet ut nec boni de sanctis meritis
extollantur, nec illi qui mali fuerunt nimia desperatione
frangantur, sed illi humiliter perseverent
in bonis, et isti cito corrigantur a malis, ut cum
dies judicii venerit et bonos coronare possit vita
integra. . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
HOMILIA. Doctrina abbatis Macarii de his qui in coenobiis sunt.
In primis quidem si coeperit homo semetipsum
agnoscere, cur creatus sit, et quaesierit factorem
suum Deum, tunc incipiet poenitere super his quae
commisit in tempore negligentiae suae. Et sic demum
benignus Deus dat illi tristitiam pro peccatis, et post
haec iterum pro sua benignitate donat illi afflictionem
corporis, jejunia et vigilias et orationum instantiam,
et contemptum mundi, ut libens illatas injurias
sufferat, et in odium habeat omne refrigerium corporale,
et diligat planctum magis quam risum. Post
haec, tribuit illi desiderium planctus et fletus, atque
humilitatem cordis, ut trabem oculi sui consideret,
non alterius festucam nitatur eruere; et dicat semper: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum
meum contra me est semper
[(Psal. L)]
. Et ut
diei exitus sui memor sit, et quomodo in conspectu
Dei occursurus sit, sed et judicia et poenas describat
in conspectu mentis suae, nec non etiam meritos honores
qui dantur sanctis. Si autem viderit quia haec
illi suavia sunt, tentat eum si abrenuntiat voluntatibus
suis, et resistit adversus impugnationes hujus
mundi principis, qui vinxerat eum prius esca variae
delectationis quae mollire facit cor, ut rursus propemodum
vincere queat. Sed et lassitudinem corporis
et desiderii longinquitatem, dicentibus illi cogitationibus
suis, Quanto temporis spatio hunc laborem
sufferre poteris? Et quia ardui laboris sit ut mereatur
quis habitatorem Deum habere, praesertim tu qui
multa peccasti: et quanta tibi possunt a Deo remitti
peccata? Si autem cognoverit quia cor illius firmum
est in timore Dei et non dimittit locum suum, sed fortiter
resistit cogitationibus, tunc veniunt illi sub occasione
justitiae cogitationes, dicentes: Peccasti quidem,
sed poenitentiam egisti, jam sanctus es, et faciunt
illum recordari quorumdam hominum peccata
qui non egerunt poenitentiam, superseminantes illi in
corde vanam gloriam. Non solum vero hoc, sed
etiam faciunt quosdam homines laudare eum subdole,
et provocare ad opera quae ferre non potest,
immittentes illi cogitationes in animam non vescendi
et non bibendi, nec non et vigiliarum, et multa alia
quae dicere longum est. Et facilitatem ei ad haec perficienda
tribuunt, si quomodo eum ad haec alliciant,
praecavente Scriptura et dicente: Ne declinaveris ad
dexteram nec ad sinistram, sed rectum iter ingredere [(Deut. V et VII)]
.
Si autem benignus Deus perspexerit
quia nulli horum acquievit cor ipsius, dicente