PL 67, col. 1176

Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne

est; tot enim sunt ea quae sunt illi consubstantialia.
Haeret. Dispensative et condescensorie propter
pacem dictum est a sanctissimo et beatissimo Patre
nostro Cyrillo in epistola ad Joannem, consubstantialis
nobis secundum humanitatem: alioquin si non
hoc verum est, ostende alia ejus testimonia dicentis,
quia simillimus nobis natura humanitatis est
Christus.
Rust. Ergo dispensatio et hypocrisis nihil ab invicem
differunt; et erit idem secundum idem, et
bonum simul et malum.
Haeret. Si vero distant haec, ostende.
Rust. Si condescendens tantum exsultat, quid
amplius poterit exsultare, qui nihil remittit et vincit?
Lege, quaeso, illius epistolae ipsa primordia,

et cessa resistere veritati; mox enim totam suspicionem
tuam destruent. Condescensio enim non perfectam
affert laetitiam, tanquam quae non propter id
quod principaliter quaeritur proprie fiat, sed propter
infirmorum fragilitatem.
Haeret. Habemus epistolaria hypomnistica illius
sanctissimi Patris, in quibus significat quia condescensorie
ad Orientales scripserit propter pacem.
Rust. Primum quidem multa dubitatio, utrum
monstrentur ejus haec esse; quod si et ejus sunt,
unde manifestum quod talia loca non ficta sint, dum
certe a principio ab Eutyche prolata, a multis tanquam
ficta non sint accusata? Quod si etiam ficta
non sunt, unde certum quia non potius hoc quod a
te profertur, dispensative et condescensorie dictum

sit maxime, dum sciret ipse quoniam Dei Ecclesia
familiaribus non intendit, neque hypomnisticis, neque
iis quae ad unum et domesticum fiunt, sed his
quae ad synodos aut a synodis dogmatice et publice
et definitive de his quae in quaestionem veniunt conscribuntur.
Hoc vero claret, quia istas epistolas, id
est suas et Orientalium, de pace, transmittens Romanae
Ecclesiae sedi, a sanctissimo Xysto confirmari
sategit; eorum vero quae a vobis dicuntur, nihil manifestavit
primae apostolicae sedi.
Haeret. Ergo Xystus confirmavit epistolas unitivas
et earum fidem?
Rust. Non solum confirmavit eas scripto, et hoc
cum multa laetitia, sed et insuper hoc addidit rescribens
Cyrillo sanctae memoriae: « Quoniam nunquam

similia Nestorio sapuit, sed a principio fuerit
orthodoxus Joannes sanctissimus frater noster; licet
olim suam sententiam suspenderit, ut nobiscum Nestorium
minime condemnasset. » Adjicit autem, dicens:
« Quia bene nos fecimus, qui nihil contra eum
definivimus immaturum; clarent enim nostrorum
vindemiae gaudiorum; » et plurima talia. Si vero vis,
et verba ipsa ponemus.
Haeret. Oportet quidem et hoc fieri; verumtamen
si habes demonstrationem, quia et in aliis sermonibus
synodice ab eo dictum sit tale aliquid, demonstrato;
alioqui manifestum est quoniam condescensorie
dictum est, ut lucraretur Orientales.
Rust. Salvis mihi his quae praedicta sunt, et hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.