PL 67, col. 512

Epistola ad Leonem (Proterius Alexandrinus; Dionysius Exiguus), J. P. Migne

mensis Phamenoth, qui est XII cal. Aprilis, aequinoctium
esse cognoscitur. Sed non oportet ab hoc
aequinoctio primi mensis exordium, juxta cursum
lunae, prorsus affigere. Alioquin per omnia solis circulo
lunae discursus concordare debuerat. Verum quia
cunctis habentibus intellectum certum est quod velocissimum
lunae motum cursus solis minime consequatur,
age jam nunc breviter, Deo praestante, dubios
instruamus, quod in secundum mensem nullo
modo possimus excedere. Si enim in aequinoctio, id
est XXV die mensis Phamenoth, qui est XII cal. Aprilis,
juxta cursum lunae, mensis constitueretur initium,
rationis esset opinari nonnullos, in secundum mensem
nos posse recedere. Nunc autem, quia XIV luna primi
mensis per octavam indictionem, quae ventura est XXII

die mensis Pharmothi, qui est XV cal. Maii, invenitur,
certum est quod initium ejusdem mensis primi juxta
lunae cursum nono die Pharmothi, qui est pridie
nonas Aprilis occurrat. Cum ergo decima quarta
luna, XXII die mensis Pharmothi inveniatur, qui est
XV calendas Maii, dominicum pascha XXIX die mensis
ipsius Pharmothi, qui est VIII cal. Maii, celebrantes,
in secundum mensem minime recedimus, eum
lunam tunc XXI indubitate habeamus. Quomodo igitur
excurremus in mensem secundum, quandoquidem
initium primi mensis juxta lunae cursum, sicut paulo
ante dictum est, IX die mensis Pharmothi, qui est
pridie non. Aprilis, existat, et XIV luna, XXII die mensis
ipsius, id est XV cal. Maii proveniat? Hoc autem
ita declarato, certum est quod in secundum mensem

nullatenus excurramus, XXIX die mensis Pharmothi,
qui est VIII cal. Mai., dominicum pascha celebrantes.
Cognoscant itaque per tuam sanctitatem, qui in
illis partibus ambigunt, quod legitime per octavam
indictionem Pascha peragimus. Propterea enim
scripsi, Patrum et in hoc ecclesiasticas formulas
subsequens, et exinde occasiones rei hujus assumens.
Sic namque et praecessores nostri, si quando dubietas
orta est, praedicere festinabant, ut ubique consonanter
ageretur sancta festivitas. Quod etiam nunc
juxta priscam consuetudinem credimus in Domino
praedicari in ecclesiis unam fidem, unum baptisma,
et unam solemnitatem sacratissimam paschalem ab
omnibus Christianis ubique celebrari in Christo Jesu
Domino nostro; quia in ipso vivimus, et movemur,

et sumus.
Transferre vero hanc epistolam in Latinae vocis
eloquium, non satis certum esse putavimus; ne forte
graecissantes potius apud nos, nec jam valentes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.