PL 67, col. 541

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

Ecclesiae putent non debere suscipi, cum
Nestorium fateantur, propter quod eam matrem Dei
negabat, debuisse damnari. Quibus, antequam Nestorianis
respondeamus, respondendum puto, sicut et
in superiore quaestione jam factum est, quod omnino
stultum ac turpe sit, et condemnationem probare
Nestorii, et beatam Mariam negare quod vere et
proprie sit mater Dei. Nam si qua hinc esse potuit
quaestio, cum ipso Nestorio simul exclusa est,
qui eam matrem Dei esse negabat. Hoc enim et
ad credendum difficile, et dignum controversia videbatur,
utrum Deum illa virgo genuerit: caeterum
quod vere et proprie genuerit, quidquid est
ille quem genuit, nulli dignum disceptationis apparet.
Qui ergo concedunt quia Deum Virgo genuit,

quod incapabile est, et unius singulariter matris, cur
eam negant vere et proprie genuisse, quod commune
omnibus matribus, et nullius dignum est quaestionis?
Et audent insuper hoc, quod dicimus beatam Mariam
vere et proprie matrem Dei, Eutychiano dogmati deputare,
non intelligentes neque quae loquuntur, sicut
dicit Apostolus [(I Tim. I, 7)] , neque de quibus affirmant,
cum sancta Chalcedonensis synodus, a qua
ipse damnatus est Eutyches, sicut memoravimus [(In
allocut. ad Marcian.)] , dicat: « Quomodo Dei genitrix
sit virgo vocitata propter eum qui virginitatem ejus
dignatus est etiam sacrare post partum, vulvamque,
ut decebat Deum, integritate signare, quomodo secundum
veritatem mater dicta sit propter carnem,
quam ex se omnium Domino ministravit. » Cum

igitur, ut isti Patres docuerunt, propterea secundum
veritatem mater dicta sit, quia carnem ex se
omnium Domino ministravit, quod Eutyches negat,
quomodo putatur Eutychiano dogmati deputandum,
cui magis invenitur esse contrarium? Non enim potest
beatam Virginem vere et proprie dicere matrem
Dei, sed nuncupative potius ac perfunctorie, quam
non credit caruem ex se omnium Domino ministrasse.
Non ergo Nestorianam tantum, verum etiam Eutychianam
haeresim destruit ista confessio, qua dicitur
beata Maria vere et proprie mater Dei. Quod si nos
rectae fidei esse non credunt, et aliquid suspicantur
in his verbis occulere, inquirant a nobis id ipsum
quemadmodum volunt, et interrogationibus suis quid
sentiamus eliciant. Si autem de rectitudine quidem

fidei nostrae non dubitant, sed putantes ipsam fidem
rectam non rectis verbis pronuntiari, dicunt quod
sensu quidem sumus perfecti, non autem sumus perfecti
sententia, cum Apostolus in utroque nos hortetur
perfectos dicens: Sitis autem perfecti in eodem
sensu et in eadem sententia [(I Cor. I, 10)]
: ipsi doceant
quatenus illa Virgo, quod non abnuunt, mater Dei dicatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.