PL 67, col. 544

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

simplici naturae Patris consubstantialis effecta, ita non
sequitur, cum dicimus vere et proprie matrem Dei
Mariam, ut deitas Verbi conversa videatur in carnem,
et natura divina, quae simplex est, compositae naturae
matris consubstantialis effecta. Alioquin si blasphemum
et absurdum est quod beata Maria vere et proprie
dicitur mater Dei, sine ulla disceptatione blasphemum
et absurdum est, quod Deus Verbum vere
et proprie dicitur filius hominis. Si autem et hoc
blasphemum et absurdum videtur, ut Deus Verbum
vere et proprie dicatur filius hominis, consequenter
blasphemum videbitur et absurdum ut idem ipse
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus vere
et proprie dicatur Filius Dei. Porro Scriptura divina,
quae nihil blasphemum loquitur vel absurdum, pro

unitate personae verum et proprium Dei Filium dicit
mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum:
qui dedit semetipsum redemptionem pro
omnibus, in quo vero Dei Filio sumus, et cui proprio
Filio Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum. Recte igitur etiam beata Maria, pro eadem
unitate personae, vere et proprie mater dicitur ipsius
unigeniti Dei Verbi. Ideoque sapientissimus atque
clarissimus Ecclesiarum Christi magister Augustinus
in opere memorato quod conscripsit de Praedestinatione
et perseverantia sanctorum [(Cap. 15)] : « Clamat,
inquit, Doctor gentium in capite Epistolarum suarum, Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus
in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas
suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus

est ei ex semine David secundum carnem; qui praedestinatus
est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum
[(Rom. I, 1)]
.
Praedestinatus est ergo Jesus, ut qui futurus erat secundum
carnem filius David, esset tamen in virtute
Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis, quia
natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria. Ipsa est
illa ineffabiliter facta hominis a Deo Verbo susceptio
singularis, ut Filius Dei et filius hominis simul, et
filius hominis propter susceptum hominem, et Filius
Dei propter suscipientem unigenitum Deum veraciter
et proprie diceretur, ne non Trinitas sed quaternitas
crederetur. » Igitur iste vir doctus et susceptum hominem
veraciter et proprie docuit dici Filium Dei;
et suscipientem Deum propter susceptum hominem

veraciter et proprie dici filium hominis. Si quo minus,
necesse non erat dicere quod adjecit, veraciter et
proprie, nisi ad hujus magni mysterii commendationem,
per quod et Deus filius hominis et homo Filius
Dei factus est. Nam veraciter et proprie dici hominem
filium hominis, et Deum Filium Dei quis possit
ambigere? Idem itaque et Deus Verbum, qui etiam
mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, secundum
hujus viri sancti doctrinam, tam veraciter et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.