PL 67, col. 546
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
et Maria Virgine Deus homo Jesus Christus Filius
Dei, ac sic in alterutrum unum fit et Verbum et caro,
ut manente in sua perfectione naturaliter utraque
substantia, sine sui praejudicio et humanitati divina
communicent, et divinitati humana participent; nec
alter Deus, alter homo, sed idem ipse Deus qui et
homo, et vicissim homo qui et Deus Jesus Christus
Filius Dei nuncupetur et vere sit. » Cum itaque nefandus
error, qui evacuans totum salutis nostrae mysterium
cautus sibi videtur ac diligens, in Ecclesia
Latinorum prius apparens, non sicut apud Graecos
contentionibus augeretur, sed satagendo magna et
sollicita Patrum pietate, mox ut deprehensus est,
etiam a suo condemnaretur auctore: non aliter visus
est eisdem sanctis Patribus abolendus, nisi ut de
Virgine Maria proprie Deum esse natum scripto
confiteretur ipsius auctor erroris. Ait enim, sicut memoravimus:
« Nascitur ergo proprie de Spiritu sancto
et Maria semper Virgine Deus. » Atque ita Deus ab
eo dicitur proprie natus ex Virgine, ut etiam homo
Jesus Christus vicissim Dei Filius nuncupari et vere
esse dicatur. Unde et illud adjecit: « Ac sic in alterutrum
unum fit et Verbum et caro. » Nec per hoc
discretioni utriusque naturae praejudicium intulit, qui
confessus est quod manente in sua perfectione naturaliter
utraque substantia, sine sui praejudicio et humanitati
divina communicent, et divinitati humana
participent: non alterum dicens Deum, alterum hominem;
sed eumdem ipsum Deum, quem et hominem,
et vicissim hominem, quem Deum Jesum Christum
Dei Filium nuncupari et vere esse confessus
est. Si autem Deus vere est homo, nec aliunde vere
homo nisi nascendo de Virgine, cur non dicatur Deus
vere natus ex virgine? Et si Deus proprie factus est
homo, nec aliunde proprie factus est homo, nisi nascendo
de Virgine, cur non dicatur etiam proprie natus
ex Virgine? Absurdum nimis est ut Deus, qui nascendo
de virgine vere et proprie factus est homo,
non vere et proprie de illa natus esse dicatur: ut
vera sit res quam effecit illa nativitas, et ipsa rei ejus
effectrix non sit vera nativitas. Verum nec illud minus
absurdum est, ut qui non offenditur propheta dicente: Mater Sion dicit, homo, et homo factus est
in ea, et ipse fundavit eam Altissimus
[(Psal. LXXXVI, 5)]
,
et mansuete et fideliter accipit, quod ipse Altissimus,
qui Sion fundavit, homo factus est in ea; et qui non
offenditur evangelista dicente: Verbum caro factum
est [(Joan. I, 14)]
: si audiat ea quae sunt hominis
Altissimo tribui qui factus est homo, et ea quae sunt
carnis Verbo tribui quod factum est caro, scandalum
patiatur, tanquam non horum causam ante crediderit,
quando Altissimum factum hominem et Verbum