PL 67, col. 549
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
praedicetur Filii Dei natura, potest accipi eadem una
natura secundum aliquid naturae Patris esse consubstantialis,
et item secundum aliquid nostrae: hoc est
autem dicere, nec Patris eam naturae consubstantialem
esse, nec nostrae. Namque cum aliquid habere
dicitur haec una Filii Dei natura quod Patris natura non
habeat, et rursus aliquid quod nostra non habeat,
non aliud est quam eam negare consubstantialem et
naturae Patri et nostrae. Ut enim nos recte dicamus
Filium et Patri esse consubstantialem et nobis, propterea
utique quia licet unam dicamus esse personam,
non tamen diffitemur quod in quadam naturarum
dualitate subsistat, ut secundum unam consubstantialis
Patri dicatur, et secundum alteram nobis.
Unam vero, quam ipsi dicunt Christi esse naturam,
negant omnino in dualitate aliqua contineri; ne requisiti
cujus rei sit illa dualitas, quia non possunt
jam dicere naturarum, personarum dicere cogantur,
quod nobiscum contra Nestorium negant. Et quia,
cum naturae natura confertur, non potest ibi pronuntiari
consubstantialitas, nisi tota toti aequetur, ut
definitionis nulla diversitas intercedat, non autem
potest una esse definitio naturae ex divinitate et humanitate
compositae, si de Filio sic credatur, et simplicis
naturae Patris quae tantum divina est, aut
nostrae quae tantum humana est, non ergo erit Filius
et Patri consubstantialis et nobis. Etsi de Filio
sic credatur, duas confiteri debent unius Filii Dei naturas,
quod innumeris testimoniis antiquorum Patrum
in defensione magnae synodi Chalcedonensis,
et convictione Eutychianae vecordiae, cum plurimis
tum etiam vos probastis. Ex quibus et nos adhuc
aliqua proferimus, etsi non multa numero, pondere
tamen gravia ut pote quae synodi Ephesinae sint auctoritate
firmata. Ibi enim prolata sunt contra Nestorium,
et ex his ibi convictus atque damnatus est.
Quia igitur utraque pars Eutychianorum ipsius synodi
auctoritatem sequi se dicit, sufficere confutationi eorum
existimo, si aliis omissis hoc solum clareat, quod
ipsa quoque duas firmaverit Christi esse naturas,
cum protulit adversus Nestorium ex secundo libro
beati Ambrosii ad Gratianum imperatorem [(Cap. 4)] ,
dicens: « Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones:
quia regnum Dei, sicut scriptum est, non in
persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus
distinctionem divinitatis et carnis: unus in
utraque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura
est. Et si idem loquitur, non uno semper loquiturmodo. »
Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis