PL 67, col. 556

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

vel testimoniis Patrum probarent, vel sua definitione
decernerent. At cum Nestorium non solum duas in
illo mysterio naturas, verum etiam duas subsistentias
praedicantem, non propter utrumque, sed propter hoc
solum synodus Ephesina redarguit, quod unum Filium
in duas subsistentias divideret, vel si illa contra
eum Patrum testimonia non proferret, quibus Christus
in duabus esse naturis ostenditur, affirmasse merito
judicaretur duas unius Filii Dei esse naturas, quod in
Nestorio, propter aliud improbato, non pariter improbavit.
Unde vel hac auctoritate ostensa coerciti
Eutychiani, jam desinant contra sanam et necessariam
confessionem Ecclesiae disputare: quae non
tantum secundum Chalcedonensis, sed etiam secundum
Ephesinae synodi instituta, Christum in duabus

praedicat esse naturis. Non enim, vel si eis constare
possit, humanorum argumentorum ratiocinationi
credere se debuerunt, ut unam Christi contenderent
esse naturam; sed Patrum potius auctoritati se subjicere,
in quibus spiritus Dei locutus est. Verum hoc
prudentia eorum non patietur, de qua dicit Apostolus: Quoniam prudentia carnis mors est, prudentia autem
spiritus, vita et pax; quoniam prudentia carnis
inimica est in Deum: legi enim Dei non subjicitur, nec
enim potest
[(Rom. VIII, 6)]
, ut in personae quidem ve
subsistentiae unitate, auctoritatem nobiscum divinam
sequantur, quoniam tanti miraculi secretum
humana ratio indagare non valet. In hoc autem,
quod putantes unam ex duabus factam esse naturam,
a fundatissima Patrum auctoritate discedunt, videamus

si, quemadmodum fidunt, vel secundum sapientiam
mundi constare illis sua ratio potest. Dicunt
igitur, sicut ex duabus naturis, id est ex anima et
carne, una composita est humana natura, sic ex deitate
et humanitate una composita est Christi natura:
et ideo ex duabus quidem, sed non in duabus naturis
Christum confitemur. Equidem nulla causa est cur
etiam unusquisque homo in duabus negetur esse naturis,
in carne scilicet atque anima. Quae tamen
quia et una ex duabus composita, recte hominis naturam
dici certissimum est: potuit enim hominis
anima in unam naturam cum sua carne componi. De
Christi vero divinitate inconvertibiliter simplici, non
sine ingenti blasphemia dicitur, quod in unam naturam
cum suscepta humanitate componi potuerit.

Deinde considerent, quod sive anima, sive caro,
adunationis suae causa exstiterunt, et non hunc habent
naturae finem, singulariter ac separatim consistere;
sed ad sui conjunctionem tendunt, et invicem
sibi debent quodammodo ut existant. Nam, sicut
caro animae facta est, ita et anima carni; et
ipse naturalis earum intentioni est finis, pariter esse.
Non enim credendum est Origenis deliramentis ,
qui
suspicatur humanarum animarum substantias longe

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.