PL 67, col. 615
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
utilitatem hominum conscribentis. » Et infra: « Certum
enim habeo, quod qui tantum habes scribendi
studium, etiam alia scripturus es. Nam neque qui
scribendi occasiones generent desunt vobis; nobis
autem suave et amabile est legere vestra scripta. »
Et post pauca: « Direxi autem nunc per lectorem
majorem codicem, primum pertransiens eum, sicut
mihi possibile fuit. Minorem autem tenui, volens eum
describere, et non habens ad praesens aliquem velociter
scribentium: nam usque ad tantam paupertatem
pervenerunt invidiosa Cappadocum. » Cum vero
istum Diodorum, quanquam dicatur cum Theodoro,
imo prae Theodoro, sicut ejus magister, fuisse culpatus;
tamen quia sic eum diligit ac praedicat vir sanctus
et doctus Basilius, et quia sic honorat propter
gratiam Dei, per quam plurimi ad eum convenientes
meliores efficiebantur; et quia scripta ejus legere ita
suave illi et amabile fuit, ut etiam ea sibi describeret
ad legendum; fautores haereticorum cum suis dogmatibus
nequaquam damnare praesumunt: multo minus
Theodorum, ob ea quae superius memoravimus, nisi
in praejudicium synodi Chalcedonensis, cum suis
dogmatibus damnare praesumerent. Agendum veniamus
et ad illud os aureum Constantinopolitani Joannis,
quem Domnus Antiochenus episcopus, sicut in sequentibus
ostendemus, discipulum Diodori fuisse testatur:
in quo potissimum doctrina tanti magistri
suae probitatis et virtutis dedit indicium, et cujus fecundum
pectus copiosiore spei satoris ubertate respondit,
ut quantis ipse quoque Diodorum praeconiis
extulerit advertamus. Nam sic de illo in quodam sermone
locutus est: « Sapiens iste et fortissimus doctor,
nuper infirmitate corporis exposita super sedem
istam ascendens, de me sermonis fecit exordium,
baptistam me Joannem dicens, et vocem Ecclesiae, et
virgam Moysi, et alia horum plurima de me dixit. Et
ipse quidem laudavit, vos autem acclamastis. Sed
ego procul sedens, amarissime suspiravi. » Et post
aliquanta: « Sic etiam imperatores faciunt aliquoties,
et sibi aptum diadema auferentes, filiorum imponunt
capitibus; atque ita cum viderint minus infantile caput
quam corona est, cupiunt eis tantummodo imponere,
quamvis incongrue, eo ipso solum satisfacientes
animo suo: auferentes deinde, sibimet ipsis imponunt.
Quoniam ergo et pater hic coronam sibi
competentem atque sedentem nobis imposuit, et major
nostro capite apparuit; ex nostro eam capite detrahentes,
aptam hujus patris capiti imponamus.
Joannis enim nomen apud nos, intellectus autem
apud ipsum est; et appellationem quidem nos suscipimus,
philosophiam autem ipse possidet. Propter
hoc et ipsius appellationis justior magis ipse sit haeres
quam nos. Synonyma enim, non nominum communio,
sed rerum cognatio facere consuevit, etsi nomina
differant. » Et infra: « Quia ergo indubitanter
ista est regula, et integra definitio synonymorum
apud Scripturam divinam, age ostendamus qualiter