PL 67, col. 617
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
ad martyrem istum iterum propter quem
et ista diximus. Quomodo itaque mortuus est mortificans
membra sua, et conculcans naturae cupiditates
in humano corpore, et angelicam nobis demonstrans
vitam? Si autem vultis videre quia et re ipsa mortuus
est, recordamini illius temporis quando bellum asperum
adversus Ecclesiam exsurrexerat, et exercitus
movebantur, et arma praeparabantur, quando trans
fluvium omnes congregabantur. Tunc ipse exiens, et
velut turris ante posita, vel scopulus quidam altus et
magnus ante alios stans, et contrariorum suscipiens
fluctus et resolvens, in tranquillitate caeterum corpus
Ecclesiae custodivit, repercutiens tempestatem, et
praestans nobis quietum portum. » Hunc itaque vivum
martyrem, ac saepius martyrem, et mortificatione
membrorum continuum martyrem, solamque figuram
circumferentem hominis, vitam vero angelicam demonstrantem;
quem etiam velut turrim in praelio,
adversus inimicos fidei stantem, et ingentem scopulum,
Joannes ejus discipulus dicit, in quem contrariorum
fluctus resolverentur illisi; nunquid justum
existimas, pie princeps, talem retributionem laborum
et certaminum suorum de Christi Ecclesia mereri,
ut ab ea velut haereticus excludatur? Non arbitror.
Et tamen in praejudicium synodi Chalcedonensis,
idcirco jactatur exclusus fuisse Theodorus, quod a
Cyrillo sectator ejus fuerit judicatus. Sunt adhuc
multa pro eodem sancto Diodoro magni Joannis dicta,
quae ad alia properantes omittimus. Epiphanium
quoque Cyprium, virum doctissimum scimus scripsisse
de haeresibus libros, in quibus et auctores earum
et causas diligenter exposuit, et non solum Diodorum
velut auctorem alicujus haeresis minime denotavit,
verum etiam in litteris suis tali eum honore dignatus
est, ut filium eum et discipulum et successorem
Eliae aliorumque prophetarum pronuntiaret, et propinquam
illis a Domino gratiam diceret consecutum.
Unde conveniens videtur ut hoc, sicut in aliis fecimus,
ex epistolae ipsius tenore monstremus. « Domino
meo honorabili fratri et consacerdoti Diodoro,
amabili episcopo, Epiphanius in Domino salutem.
Gratiam majorem praestans, quam accipiens, petebat
Dominus a Samaritana aquam bibere: ipse fons exstans,
juxta puteum sedebat, et fatigatus ex itinere
inveniebatur, ut consequenter praesenti sermone, incarnationis
non excederet veritatem. » Et post paululum:
« Sed etiam ejus discipuli et servi, a quibus
aliquid petebant, magis eis dabant quam accipiebant
ab eis: et alloquebatur quidem Elias, qui erat figura