PL 67, col. 622
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
Apolinaris et discipulorum ejus, qui neque si catholici
fuissent, tantis praeferri debuerant. Nunc ex
principibus principes cognoverunt, quorum magis
in eadem Diodori atque Theodori causa judicium
debeant sequi: utrum Gratiani, et Valentiniani, et
majoris Theodosii, an Juliani apostatae sacrilegi, qui
propterea Photinum verisimilem et saluti proximum
dicit, quod non, ut Diodorus, in uterum induceret
quem crediderat Deum. Quis autem ferat, accusatum
a Juliano Diodorum quod Deum natum de virgine
fateretur, accusari etiam a Christianis tanquam hoc
negaverit? vel quis audiens Julianum Diodoro comminantem,
quod Jesum Galilaeum Deum aeternum
praedicaret, quem mortuum et sepultum negare non
poterat, et dicentem propterea illum puniri a suis diis
summo supplicio, quod miserabiliter imbibens theologorum
piscatorum errorem, talia praedicaret: a
Christianis quoque judicet abdicandum, velut qui
Jesum Galilaeum hominem tantum, non etiam Deum
esse crediderit? Hanc itaque fautoribus haereticorum
proponimus optionem, ut aut eligant imitari venerabiles
Patres et religiosos principes, et cum eis
Diodorum et Theodorum probent; aut, si Apolinarem
magis et ejus discipulos, atque Julianum, deligent
sequi, non saltem propter aliud Diodorum culpent,
nisi propter quod eum Apolinaris et ejus discipuli,
atque Julianus, crediderunt esse culpandum.
Quod si culpare non possunt Diodorum quia Jesum
Nazaraeum, quem in duabus naturis Deum credidit,
in uterum induxit, ipsum dicens aeternum, quem
sepultum et mortuum: quomodo juste Theodorum
ejus discipulum damnare potuerunt? Eamdem enim
amborum causam, et unam accusationem fuisse testantur
amborum. Proinde vel sero desinant Theodorianos
vocare qui tantorum Patrum testimonium secuti
sunt, ut Diodorum minime condemnare praesumerent.
Caeterum nimium duri et obstinati cordis
est, nec approbantibus Diodorum, consequenter
etiam Theodorum nec reprobantibus, credere, ut eos
nec sicut laudati sunt a sanctis Patribus laudent, nec
propter quod damnati sunt a sacrilegis damnent.
Verum ecce sicut probas, serenissime imperator,
etiam si demus eis, ut volunt, Theodorum Mopsuestenum
episcopum a beato Cyrillo fuisse culpatum,
nemini vel parum intelligenti videbitur, quod ut eum
sub anathemate condemnarent, ipsius beati Cyrilli
judicium secuti sunt, quod in sancto Joanne Constantinopolitano
ejus condiscipulo et magistro Diodoro
spernunt: sed potius quia praejudicium Ecclesiae
quaesierunt, ut ejus condemnatione sancta