PL 67, col. 928

Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne

nullus libro suo per subscriptiones plurimorum dare
velit auctoritatem, quam solis canonicis libris Ecclesia
catholica detulit. Illud quoque tranquillitati
Ecclesiarum proficere poterit, si nullus velit praescribere
quid sequatur Ecclesia, sed tenere quod Ecclesia
docet; ipsa Domino per Moysen in cantico
Deuteronomii dicente: Interroga patrem tuum, et annuntiabit
tibi; seniores tuos, et dicent tibi omnia [(Deut.
XXXII, 7)]
. Tunc quippe implebitur etiam Doctoris
gentium suavis doctrina, Corinthios admonentis et
dicentis: Cum conveneritis, unusquisque vestrum psalmum
habet, doctrinam habet, interpretationem habet:
omnia ad aedificationem fiant [(I Cor. XIV, 16)]
. Ecce,
interrogatus, propter obedientiam silere non potui,
respondens magistris discipulus, doctis indoctus, majoribus

minor. Examinate, quaesumus, propter charitatem,
si potuit haec parva responsio comprehendere
veritatem; et, si quidem placuerit, discretio
vestra perpendat utrum prodi debeat fratribus.
EPISTOLA VII. AD REGINUM COMITEM PARAENETICUS. Qualis esse debeat dux religiosus in actibus militaribus, seu de septem regulis innocentiae.
1.
Socialis vitae laboribus exercendus, ignorantia
pueritiae mox ut rationalis homo caruerit, aut Deo
incipit, dux illustris Regine, aut saeculo militare.
Propter hoc apostolus Paulus: Nemo, ait, militans
Deo implicat se negotiis saecularibus [(II Tim. II, 4)]
;
ostendens esse milites Dei, sicut sunt etiam milites
saeculi. Duplex ergo militia duo genera militum signat:

alios militia corporalis laborare cum mundo,
secundum voluntatem terreni regis astringit; alios
militia spiritalis ad coelestia castra per gratuitam
gratiam coelestis imperatoris adducit. Milites saeculi
passionibus et desideriis variis tenentur obnoxii;
milites Dei carnem suam crucifigunt cum vitiis et
concupiscentiis. Illi dapibus nutriuntur; isti virtutibus.
Illi rapere aliena conantur; isti etiam propria
vel patienter perdere, vel misericorditer contendunt
erogare. Illi propriis utilitatibus consulunt; isti communibus.
Illi gerunt unde falsis laudibus extollantur;
isti quaerunt unde sempiternis praemiis honorentur.
Illis tribuit imaginem laetitiae vanitas; istis vera confert
gaudia veritas. Illi perituram patriam, pariter
perituri, salvare ac semper tenere festinant; isti

nunquam perituram, ne in aeternum pereant, possidere
desiderant. Illis vivere labor est, et mori supplicium;
istis vivere Christus est, et mori lucrum.
Illi praeliantur contra inimicos visibiles; isti contra
invisibiles. Illos avaritia crudeles; istos misericordia
facit benignos. Illos invidia contentiosos; istos mansuetudo
pacificos. Illi per superbiam pro suis hominibus
litigant; isti per humilitatem alter alterum
existimant superiorem sibi. Per illos Babylonia regitur;
per istos et in istis a Domino Jerusalem coelestis
administratur. Et plerumque contingit ut corporibus
adunati (quamvis mentibus separati) simul
milites Dei et milites saeculi prosperitates et adversitates
sentiant temporales. Sed milites saeculi prosperitas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.