PL 67, col. 962

Breviatio canonum 1 (Ferrandus diaconus), J. P. Migne · Epistola ad Sergium (Justus Urgellensis), J. P. Migne

diem Paschae audiant tempore concilii [(Conc. Carthag.,
tit. 5)] .
232.
Ut nullus ordinetur nisi probatus vel episcoporum
examine, vel populi testimonio [(Conc. Carthag.,
tit. 29)] .

forsitan proveniet, et in diebus jejunii quodammodo
refectus ad mensam venies, et antequam cibum
accipias quiddam praegustasse persenties. Nec hoc
dicens transmissionis hujus meritum, priusquam approbes,
arroganter insinuare studeo; sed intercedente
charitate, in qua te totum possideo, ita de tuo tanquam
de meo animo praesumens, tibi acceptum fore
absque ulla ambiguitate confido. Igitur in Christo
Jesu germanum cordis mei esse non nesciens libellum
de tractatu libri canonici qui Cantici Canticorum
praescribitur, quem nuper Christo illuminante edidimus,
tibi primum censui offerendum. In quo non
nostra potius, sed ea quae tua sunt, quia sic diligitis,
te suscepisse cognoscas: quem precor ut cum ea sollicitudine
qua in Christo viges, saepe recenseas: ut
si quid illic corrigendum persenseris, integra libertate

commoneas. Et sic caeteris in Christo fratribus
relegendum, vel si fortasse placuerit offeras transcribendum.
Itaque quia sic accidit ut membranis desistentibus,
minutioribus litteris eamdem scripturam,
in paribus quaternionibus susciperent, nec studiose
fabrefactis lateralibus ambiretur; si memoratam rem
alicujus meriti esse censueris, quia hoc ipsum, ut
praefatus sum, donante Domino, tuum est, ut diligentiori
studio transcriptum utilius coaptetur quantocius
studebis. Quod opus si laude dignum processerit, te
auctorem referam Christo; si vero reprehensioni patuerit,
quia utriusque est, statim assumam socium
temetipsum, quia decori sic te condecet haec quae
Deus contulit coaptari, ut non de negligentia vituperium,
sed de industria charitatis suscipias fructum:

ut fratres nostri qui praecessorum Patrum tractatibus
epulantur, etiam his neotericis quae eis ex charitate
offerimus, non pro nostro merito, sed pro Dei dono
et sua benevolentia vesci quodammodo delectentur.
Ave nunc in Christo, piissime, nostramque pusillitatem
sanctis orationibus in Domino fove.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.