PL 67, col. 967

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

XXVIII). Quod si quadam promissorum meorum dubitatione
aliquo modo fluctuas, nec meam praesentiam,
nec tuam pulchritudinem cognoscis: egredere,
et abi post vestigia gregum tuorum. Merito etenim post
vestigia gregum perget, quia pastoris praesentiam dereliquit. Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum:
injustos homines oblectans traditionibus vel
conventiculis haereticorum. His etenim redargutionibus
objurgari merentur, qui Christum in catholica
Ecclesia, vel seipsos Ecclesiam catholicam esse non
cognoscunt.
Num. 15. Equitatui meo in curribus Pharaonis. Dicit
Abacuc propheta: Nunquid in fluminibus iratus
es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari
indignatio tua, qui ascendis super equos tuos, et quadrigae

tuae salus [(Abac. I)]
? Quos equos, apostolos et
evangelistas accipimus? Ideo Christus loquitur ad
Ecclesiam. Tunc equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, cum sapientes mundi ad meam fidem
evocandos converti, ut deposito tumore saeculi, sub
me (qui sum salus vera) currendo proficiant; meque
circumferendo piis praedicationibus, credentium fide
oculis manifestent. Ac sicut princeps mundi hujus
qui jam missus est foras, falsis philosophis tanquam
claris curribus usus est ad perniciem, ita ego mea
sapientia repletis apostolis, credentes instituam ad
salutem.
Num. 16. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis.
Castitatem comitem verecundiae praedicavit. Dicitur
enim genus turturum amisso corporali consortio solitarium

incedere, nec carnalem copulam ultra requirere.
Habet itaque Christi sponsa eximiam pulchritudinem,
quando cum pudore retinet castitatem.
Num. 17. Collum tuum sicut monilia. In collo hi
insinuantur qui legem Dei diebus ac noctibus meditari
non desistunt, quique etiam velut munda animalia,
salutarem doctrinam jugiter ruminando reddunt.
Hi, quia praeclara Ecclesiae ornamenta sunt, velut
sponsae monilia describuntur.
Num. 18. Murenulas aureas faciamus tibi. Vox ista
doctorum est, qui tunc ornamenta Ecclesiae auro argentoque
permixta disponunt, quando spiritales intelligentias
eloquii nitore disserunt. Murenulae autem
a capite defluentes, solent ad cervicem ornandam
aptari: et idcirco illae doctrinae praeclarae sunt, quae

a capite, id est Christo, procedentes, sic spirituali
officio ministrant, ut cervicem nostram jugo Christi
subdendam edoceant, ita ut talibus ab Apostolo dicatur: Non alta sapientes
[(Rom. XI)]
, etc.
Num. 19. Dum esset rex in accubitu suo. Narrant
Evangelia [(Marc. XIV; Joan. XII)] , ante biduum Paschae,
recumbente Domino, a muliere habente alabastrum
unguenti nardi pistici ejus capiti superfusum,
et hic prophetia dicit: Cum esset rex in accubitu
suo, nardus mea dedit odorem suum. Igitur tam haec
quam illa figurate dicta vel facta noscuntur, quia Rege
nostro (vel in cruce ubi inclinato capite spiritum
reddidit, vel in sepulcro ubi corpore conditus requievit)
in suo accubitu constituto, Ecclesia piae confessionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.