PL 67, col. 975
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
gentium, fide occupans credentium multitudinem,
proficit. De ipsa enim in Psalmis canitur: Posuit desertum
in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus
uquarum [(Psalm. CVI et CXIII)]
. Virgulta fumi ex aromatibus,
orationes dicit quae ex cordis compunctione
ad Dominum ascendunt a sanctis. Solet enim fumus
lacrymas excitare. Myrrha et thus, et universi pulveris
pigmenta, mortificationis insignia, vel diversa
gratiarum quae in electis redundant dona, insinuant.
Num. 63. An lectulum Salomonis. Lectulus Salomonis,
requies Christi est; quae requies Ecclesiae convenienter
accipitur, quam sub numero in Psalmis legimus
electam: Quoniam, inquit, elegit Dominus
Sion, elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea
in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi cam
[(Psal. LXXV)] .
In sexagenario autem numero, quia sexagenarius
totus suis partibus constat, et per denarium
ascendit, merito ex fortissimis Israel deseribuntur,
qui praesente Domino in Ecclesiae custodiam
deputantur. Ad ipsam etiam dicitur per prophetam: Super muros tuos, Jerusalem, custodes constitui; tota
die et nocte perpetuo non tacebunt. Omnes tenentes
gladios, ad bella doctissimi. Et uniuscujusque ensis super
femur suum
[(Isai. LXII)]
. Ipsis enim Apostolus dicit: State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induite
loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem
Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei
in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere;
et galeam salutis assumite, et gladium spiritus quod est
verbum Dei
[(Ephes. VI)]
. Illi itaque sunt ad bella doctissimi,
qui contra carnis suae concupiscentias noverunt
repugnare; et ille ensem super femur suum utiliter
bajulat, qui carnales fluxus atque libidines spiritali
cibo mortificat. Quicunque igitur hujusmodi in
Ecclesia reperiuntur, hi fortes ex fortissimis Israel,
contemplando Deum, esse noscuntur.
Num. 64. Ferculum fecit sibi rex Salomon. Ubi
ciborum exhibitio scribitur, fides illic credentium per
quam Christus advertitur. Nam cum Dominus mulieri
Samaritanae ad puteum loqueretur, et illa regrediens
majestatem ejus caeteris in civitate commanentibus
nuntiasset, discipuli ejus supervenientes rogabant
eum dicentes: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis:
Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Et paulo
post: ex civitate illa multi crediderunt in eum Samaritanorum
[(Joan. IV)] .
Horum fidem, cibum sibi futurum
ostendit, quando discipulis hoc se comesturum quod
illi nescirent, paulo ante praedixit. Sed in hoc loco,
ut sequentia docent, nomen ferculi, magis instrumentum
in quo aliquid deferatur, vel, sicut alia editio
habet, gestatorium, quam ipsum cibum ostendit. De lignis Libani:
de praecipuis in Ecclesia sanctis.
Num. 65. Columnas ejus fecit argenteas. Sustentacula
Ecclesiae praeparavit ex doctis vel apostolis suis,
sicut Paulus vas electionis ad Galatas scripsit: Cum
cognovissent, inquit, gratiam Dei Jacobus, Cephas, et
Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi et
Barnabae dederunt societatis [(Gal. II)]
.
Num. 66: Reclinatorium aureum. In illis bene epulaturus
Christus reclinatorium invenit, qui intellectu