PL 67, col. 978

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

referuntur ad Christum, qui quos illuminat, consecrat,
ipsosque coronat, quos illuminans consecraverit.
Num. 85. De cubilibus leonum. Evocatur Ecclesia
de cubilibus leonum et montibus pardorum, quando
relicta elatione superba vel diversarum traditione
sectarum simplex et humilis venit ad Christum.
Num. 86. Vulnerasti cor meum, soror mea. Vulnus
istud cordis dilectio est. Ingentis amoris itaque in
illo oculo, Ecclesia Christo complacuit; quoniam
non temporalia, sed aeterna prospexit. Sicque jam in uno crine colli;
quia non ornari visibilibus, sed
futuris studuit; aut forte unus oculus et crinis colli,
est credentis Ecclesiae populus quem Christus sic
dilexit, ut animam suam poneret pro eo.
Num. 87. Quam pulchrae sunt mammae tuae. Quam

admirandi sunt illi doctores qui nascentes in fide
homines nutriunt, et garrientium carnalium molestias
populorum tanquam piae nutrices perferunt,
donec quos spirituali lacte educaverint, ad perfectionem
perducant.
Num. 88. Pulchriora ubera tua vino. Jam supra,
ubera ista apostolos, vel apostolicos viros esse praediximus,
quorum doctrina vinum exuberat: veteris
scilicet legis traditionem atque praeceptum. Et odor
unguentorum tuorum super omnia aromata. Distributio
gratiarum quae per Spiritum sanctum concessa est,
quam Apostolus declarat cum dicit: alii datur sermo
sapientiae, alii scientiae [(I Cor., XII)]
etc., in tantum
praeeminet, ut cunctas mundi vanitates exsuperet.
Num. 89. Favus distillans labia tua, sponsa. Favus

distillans labia tua, expositio Scripturarum sacrarum, mel et lac
in doctrina tua, sub lingua tua, eo quod
lacte parvulos nutris, et in melle diversorum vulnerum
sive peccatorum putredines tollis.
Num. 90. Et odor vestimentorum tuorum. Dicit per
prophetam ad Jerusalem de sanctis: Vivo ego, dicit
Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et
circumdabis tibi eos quasi sponsa. Proinde vestimenta
Ecclesiae, omnes videlicet sancti praeclari in verbis
et operibus, reddunt suavitatem odoris.
Num. 91. Hortus conclusus soror mea sponsa. Huic
sponsae, quae velut hortus concluditur, id est Christi
gratia, tam indissolubili materia circumdatur, ut de
ea Isaias propheta dixerit: Non adjiciet ut pertranseat
per te omnis incircumcisus et immundus [(Isa. LII)]
.

Potest etiam hortus conclusus et fons signatus, ipsa
mater Domini S. Maria intelligi, quae virgo concipiens
virgoque generans, conclusi horti et signati
fontis intemeratum in se decus exhibuit.
Num. 92. Emissiones tuae paradisus malorum. Profectus
tui, congregatio sanctorum martyrum, cum
pomorum fructibus; cum reliqua fidelium multitudine
quae justitiae dulcedine decoratur.
Num. 93. Cypri cum nardo, nardus et crocus. Incorruptio
et fortitudo virtutis martyrum, doctrina,
bona fama, reperiuntur in universis populis baptismate
in Christo renatis.
Num. 94. Myrrha ex aloe cum omnibus. Mortis
Christi insignia cum praecipuis S. Spiritus donis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.