PL 67, col. 981

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

Num. 111. Anima mea liquefacta est. Promissiones
ejus audiens aestuavi desiderio, quando beatos esse qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam
ipsorum est regnum coelorum
[(Matth. V)]
, eodem promittente
cognovi.
Num. 112. Quaesivi et non inveni illum. Sic in conculcatione
malignantium derelicta sum quasi auxiliator
non esset; et qui ab inimicis defenderet, subvenire
non posset, sicut et beatus Job in passione
positus dixit: Clamo ad te et non exaudis me, et non
respicis me; immutatus es mihi in crudelem, et in furore
manus tuae adversaris mihi.
Num. 113. Invenerunt me custodes. Comprehenderunt
me saeculi potestates, qui quasi rempublicam
regere noscuntur.
Num. 114. Percusserunt, vulnerarunt me plagis. Et
suppliciis in corpore meo debacchati sunt; et onerantes
vinculis, in carceribus concluserunt. Prolongantes
exquisitis cruciatibus vitam nec mortem celeriter inferentes,
ne faciliter ab illatis poenis exui possem.
Num. 115. Tulerunt pallium meum. Etenim quando
ecclesias ad solum usque demoliti sunt, et altaria
simul cum Evangeliis et caeteris libris canonicis, ignibus
cremaverunt; quando sacerdotes concluserunt
ad metalla condemnatos, quando nec sacrificand locus,
nec baptizandi libertas, nec communicandi est
attributa licentia; cum haec omnia perse utores agerent,
tunc quodammodo sponsae Christi, id est Ecclesiae,
quasi quoddam pallium abstulerunt.
Num. 116. Adjuro vos, filiae Jerusalem. Sanctos

quosque conjurat si per istas tribulationes, ad ipsum,
contempta vita mundi, perveniant: ut insinuent Ecclesiam
in his persecutionibus constitutam, ineffabili
circa Deum dilectione ferventem, nec tantis et tam
horrendis angustiis ullo modo frigescentem.
Num. 117. Qualis est dilectus tuus? Vox interrogantium
electorum, et fidem Ecclesiae ex ejus responsione
inquirentium. Qualis est dilectus tuus ex
dilecto? id est, qualis est Deus ex Deo, vel Filius a
Patre? in similitudine omnium aequalitatem declarans
personarum. Qui enim non discernuntur in
unius esse naturae, et in eadem permanere creduntur
gloria majestatis.
Num. 118. Dilectus candidus et rubicundus. Candidus
quia in principio erat Verbum, et Deus erat Verbum
[(Joan. I)] .
Rubicundus, quia ex Virgine genitus, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Candidus
in virginitate, rubicundus in passione: sicut et
propheta de eodem dicit: Quis est iste qui venit de
Edom, tinctis vestibus de Bosra [(Isa. LXIII)]
? Edom,
sanguis interpretatur; et idcirco ab effusione sanguinis
rubicundus. Iste formosus in stola sua gradiens
in multitudine fortitudinis suae. Electus ex millibus.
Ipse est de quo in Psalmis: Quis similis erit Deo inter
filios Dei [(Psal. XLIV)]
? et iterum, Speciosus forma
prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.
Num. 119. Caput ejus aurum optimum. Legimus in
Apostolo: Caput viri Christus, caput autem mulieris vir,
caput vero Christi Deus [(I Cor. I)]
. Et ideo sicut in metallis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.