PL 67, col. 988
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
tua pervenit ad praemium, et doctores tui dulces
effecti sunt per Spiritum sanctum.
Num. 159. Dixi, ascendam in palmam. Illi in palmam
ascendunt qui in Christi cruce proficiunt, de
quibus Apostolus dicit: qui in Christo sunt, carnem
suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ipsi autem
fructus hujus palmae (sanctae crucis) praemia
consequuntur, qui illud, si tamen compatimur ut et
glorificemur [(Rom. VIII)]
, cum eodem Apostolo dicunt.
Num. 160. Et erunt ubera tua sicut botri vineae. Nec
etenim alii reperiuntur, qui nascentes in fide enutriant,
nisi doctores Ecclesiae.
Num. 161. Et odores tui sicut malorum. Et suavitas
eruditionis tuae per eos propagabitur, qui sobrie
et juste vivendo odorem bonae conversationis propinare
non desinunt.
Num. 162. Guttur tuum sicut vinum optimum. Possunt
etiam in gutture illi sancti intelligi per quos lex
et prophetae et evangelica doctrina pronuntiata est:
quae utique sancta Scriptura eximio sapore praedita,
ut vinum optimum redolet ac resplendet, et per Spiritum
sanctum potantes inebriat.
Num. 163. Dignum dilecto meo potandum. De sacra
Scriptura Christi potant, cum ex ea Christiani, qui
sunt membra ipsius, miris modis et incomparabili
dulcedine satiantur.
Num. 164. Labiisque et dentibus illius ad rummandum.
Labia et dentes Christi doctores Ecclesiae:
hi quod sanctum est ruminare non desinunt, cum ea
quae ad nostram doctrinam scripta sunt, quotidie
meditantur.
Num. 165. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
Huic dilecto, ex voce Ecclesiae dicitur: adhaesit
anima mea post te, me suscepit dextera [(Psal. LXII)]
. Videamus
et alibi quomodo ipsa dilecto suo loquatur: Nos autem populus tuus, et oves gregis tui
[(Psal.
LXXVIII)]
. Et quomodo ad me conversio ejus, dicit propheta: Eritque antequam clament, ego exaudiam, adhuc
illis loquentibus ego exaudiam
[(Isai. LXVI)]
, dicit
Dominus. Sed nulla est ad Ecclesiam tam evidens
Christi conversio, nisi cum Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis [(Joan. I)]
.
Num. 166. Veni, dilecte mi, egrediamur. Egreditur
Christus cum Ecclesia in agro, quando cum sanctis
praedictis visitat mundum, sicut in Evangelio scriptum
est: Qui seminat bonum semen, est filius hominis [(Matth. XIII; Marc. XIV)]
;
ager est mundus. Commoremur
in villis; in populis credentibus circumquaque
diffusis, in quibus Christus per fidem habitat; non
sine Ecclesia, cum eosdem ipsos in suis membris
reputans, suam efficit Ecclesiam.
Num. 167. Mane surgamus ad vineas. Ut animae
quae per fidem coli jam meruerunt, in matutinis Christum
resurrexisse cognoscant, ne ultra de sui corporis
resurrectione diffidant.
Num. 168. Videamus si floruit vinea. Appareat, si
fideles, quae corde crediderunt ore pronuntient, sicut
Apostolus ait: Corde creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem [(Rom. X)]
; vel si flores fructus