PL 67, col. 990

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

et filii hominum qui in umbra alarum tuarum sperant, inebriabuntur a pinguedine domus tuae, et torrente
deliciarum tuarum potabis eos
[(Psal. XXXV)]
.
Num. 177. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius
amplexabitur me. Adjuro vos, filiae Jerusalem. Haec
quae in hoc loco scripta sunt, in superioribus jam praedicta,
et Christo illuminante reperiuntur exposita.
Sed idcirco arbitror iterato in hoc libro conscripta,
ut vehementius cordi insideant; et bis insinuata vivaciori
memoria renoventur. Haec jubent spernenda
temporalia; et infra nos posita, velut sinistram sub
capite constitutam edocent; et coelestem gloriam quae
nos ex superiori parte, tanquam dextera complexatur,
exspectandam admonent; vel illud, ut servituri
Domino, voluntarii non inviti quae sunt sancta perficiant,

secundum quod Petrus apostolus docet: Pascite
qui in vobis est gregem Dei, non coacti sed spontanei [(I Petr. V)]
.
Num. 178. Quae est ista quae ascendit de deserto?
Bene de deserto ascendere describitur, cui propheta
dicit: Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et
non erat qui pertransiret [(Isai. LX)]
, etc. De cujus etiam
filiis in Psalmis canitur: Erraverunt in solitudine, in
siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt.
Esurientes et sitientes, anima eorum in idipsis defecit,
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de
necessitatibus eorum liberavit eos; deduxit eos per viam
rectam ut irent in civitatem habitationis [(Psal. X)]
. Idcirco
sequitur.
Num. 179. Deliciis affluens. Unde et populus Israel

e deserto egrediens, in terram promissionis lacte et
melle fluentem ingreditur; et ille filius qui de siliquis
porcorum pasci cupiens saturari non poterat, ad convivium
quod de pingui occiso vitulo pater praeparavit
reficiendus inducitur. Has delicias a deserto veniens
Ecclesia, in Christo multiplices reperit; et nixa super
dilectum scribitur, quia ad ipsam per prophetam idem
dilectus dicti: Ego feci, ego feram, ego portabo, et ego
salvabo [(Isai. XLVI)]
.
Num. 180. Sub arbore mali suscitavi vos. In odorifero
crucis patibulo ubi ego occubui, illic te a peccatorum
interitu suscitavi, quando te credentem signo
crucis praenotare praecipio.
Num. 181. Ibi corrupta est mater tua. Ubi tu per
meam mortem suscitari meruisti, illic per suam impietatem

Synagoga capta est quando Crucifige clamabat;
et, Sanguis hujus super nos et super filios nostros [(Luc. XXIII)]
,
Pilato judicante respondit.
Num. 182. Pone me ut signaculum. Ita ut cum Psalmista
dicere possis, Signatum est super nos lumen
vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo [(Psal.
IV)]
. Quoniam quaecunque signata sunt facile temerari
non possunt, sic recipe fidem meam, ut eam integram
illibatamque custodias, et quem per crucis
signaculum accepisti thesaurum justitiae quem in te
contuli, a nullo fore contingendum ullo modo pertimescas.
Num. 183. Ut signaculum pone me. Primitus super
cor, inde super brachium signaculum superponendum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.