PL 68, col. 1024

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

fidem, citra praedictum sanctum symbolum trecentorum
decem et octo Patrum, quod etiam firmaverunt
memorati centum quinquaginta sancti Patres, neque
habuimus, neque habemus, neque habebimus, neque
habentem scimus; et si quis habuerit, alienum eum
existimamus. Hoc enim solum nostrum, sicut diximus,
imperium salvare confidimus. Sed et omnes populi,
qui salutare baptisma promerentur, hoc solum
percipientes baptizantur: quod secuti sunt omnes
sancti Patres, qui Ephesi convenerunt, quique deposuerunt
impium Nestorium cum Eutyche.
Contraria sapientes anathematizamus, suscipientes
et duodecim capitula, quae dicuntur facta a Deo
amabilis memoriae Cyrillo, qui Alexandrinorum catholicae
Ecclesiae archiepiscopus fuit.
Confitemur autem unigenitum Dei Filium et Deum,
qui secundum veritatem inhumanatus est, Dominum
nostrum Jesum consubstantialem Patri, secundum
divinitatem; et consubstantialem nobis, secundum
humanitatem; eumdem qui descendit, et incarnatus
est ex Spiritu sancto et Maria Dei genitrice virgine,
unum existere Filium, et non duos. Unius enim esse
dicimus unigeniti Filii Dei et miracula et passiones,
quas sponte carne perpessus est.
Eos autem qui dividunt, aut confundunt, aut
phantasiam introducunt, omnino non recipimus, quoniam
facta sine peccato ex Dei genitrice secundum
veritatem incarnatio augmentum Filii non fecit;
mansit enim Trinitas, etiam incarnato uno de Trinitate
Deo Verbo.
Scientes itaque quod neque sanctissimae ubique
orthodoxae Ecclesiae, neque harum Deo amantissimi
sacerdotes, neque nostrum imperium, symbolum aut
terminum fidei, citra praedictum sanctum mathema,
receperunt, aut recipiunt, unite vosmetipsos, nihil
dubitantes. Haec enim scripsimus non innovantes fidem,
sed vobis satisfacientes: omnem vero qui aliud
quidquam sapuit, aut sapit, aut nunc, aut aliquando,
aut in Chalcedone, aut in quacunque synodo, anathematizamus,
praecipue vero praedictos, Nestorium et
Eutychen, et quae eorum sunt sapientes.
Copulamini ergo spiritali matri Ecclesiae, eadem
sapientes nobiscum, in eadem positi communione,
secundum praedictum unum et solum fidei terminum
eorumdem sanctorum Patrum. Sanctissima namque

mater nostra Ecclesia, tanquam quae genuit vos, filios
exspectat amplecti ex longo post tempore, dulcemque
vocem vestram concupiscit audire: cogitate
siquidem vosmetipsos; haec enim facientes, et Salvatoris
nostri Domini propitiationem ad vos attrahetis,
et a nostro imperio laudabimini. »
CAPUT XVIII. De episcopis Alexandrinis. [(Ex Breviculo, Zacharia, Basilio Cilice.)]
His ita gestis, episcopus quidem Antiochiae suscepit
synodicam Joannis Talaiae, quam per magistrianos
miserat Ello magistro; imperator autem putans quod
Joannes episcopus non sane saperet de concilio Chalcedonensi,
sed omnia simulate ageret, concilio Acacii
scripsit litteras Pergamio duci, et Apollonio augustali,
ut pellerent quidem Joannem Talaiam, inthronizarent
autem Petrum, suscipientem henoticon
et clericos Timothei catholici, et qui transmisit synodicam
Acacio et Simplicio Romano.
Descenderunt ergo Alexandriam abbas Amon et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.