PL 68, col. 17

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

alii libri ad divinam historiam pertinent? M. Adjungunt
plures: Paralipomenon 2, Job 1, Esdrae 2,
Judith 1, Esther 1, Macab. 2. D. Quare hi libri non
inter canonicas Scripturas currunt? M. Quoniam
apud Hebraeos quoque super hac differentia recipiebantur,
sicut Hieronymus caeterique testantur. D.
Nulla in his libris alia species invenitur? M. Incedunt
caeterae, sed non principaliter: quia etsi personae
a quibus dictae sunt primum, secundum caeteras
species sunt locutae; tamen ab eo qui librum
scripsit, ut historia sunt relata. Sicut benedictiones
Jacob patriarchae, ab ipso quidem propheta dictae
sunt: sed Moyses qui refert, ordine narrat historico.
Et cum ipse Moyses dicit: In principio factum coelum
et terram [(Gen. I, 1)]
; prophetico quidem dicit spiritu,

sed specie narrat historica. Similiter et proverbialiter
nonnunquam sonat historia, ut est: Ambulantia
ambulaverunt ligna, ungere super se regem [(Jud. IX, 8)]
.
Aliquando simpliciter docet, id est: Audi, Israel,
Dominus Deus tuus, Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
. Omnia
tamen, ut dixi, specie contexuntur historica. D. Quid
historica speciebus caeteris praestat? M. Quod ipsi
caeterae subjacent: ipsa, nulli. D. Quid illi commune
cum caeteris? M. Habet commune cum simplici doctrina,
quod utraque superficie planae videntur, cum
sint intellectu plerumque difficiles: nam aliae contra.
CAPUT IV. De prophetia.
D. Quid est prophetia? M. Rerum latentium, praeteritarum,

aut praesentium, aut futurarum, ex divina
inspiratione manifestatio. D. Da in praeteritis prophetiam. M. Verbo Domini coeli firmati sunt
[(Psal.
XXXII, 6)]
. Et: Quoniam ipse dixit, et facta sunt [(Psal.
CXLVIII, 5)]
. Et: In principio fecit Deus coelum et terram [(Gen. I 1)]
.
D. Da in praesentibus. M. Cognitionem
futuri facti Giezi propheta in praesenti vidit [(IV
Reg. V, 26)] : et Ananiae ac Saphirae, Petrus apostolus [(Act. V, 3)] .
D. Da in futuris. M. Ecce virgo accipiet
in utero [(Isa. VII, 14)]
, etc. D. Quare in definitione
positum est latentium? M. Quia si quis jam cognita
dicat, licet et futura sint, tamen propheta non est:
sicut nos, cum resurrectionem praedicamus, prophetae
non sumus. Si vero cujuscunque temporis latentia
manifestat, tunc propheta est, sicut jam ostendimus.
D.
Proba hoc. M. Apostoli testimonio, in Epistola
ad Corinthios, qui ait: Si convenerit universa Ecclesia
in unum, et linguis loquantur omnes, intrent autem
idiotae, nonne dicent quia insanitis? Si autem omnes
prophetent, intret autem infidelis aut idiota, convincitur
ab omnibus, interrogatur ab omnibus, occulta etiam
cordis ejus manifesta erunt: et tunc cadens in faciem,
adorabit Deum, annuntians quod manifeste Deus in
vobis est [(I Cor. XIV, 23, 25)]
. Ecce Apostolus prophetiae
vim in occultorum manifestatione signavit.
Sed et sequentia in eadem Epistola et caeteris, multa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.