PL 68, col. 263

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

et veritas per Jesum Christum facta est. Deum nemo
vidit unquam. Unigenitus Filius qui est in sinu Patris,
ipse enarravit.--MATTH. III, 4-10; MARC. I-6; LUC.
III, 7-9. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de
pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos
suos. Esca autem ejus erat locustae et mel silvestre.
Tunc exibat ad eum Hierosolyma, et omnis Judaea,
et omnis regio circa Jordanem; et baptizabantur in
Jordane ab eo, confitentes peccata sua. Videns autem
multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes
ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum,
quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira?
Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et ne velitis
dicere intra vos: Patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis, quoniam potest Deus ex lapidibus

istis suscitare filios Abrahae. Jam enim securis ad
radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae
non facit fructum bonum, exscindetur, et in ignem
mittetur.--LUC. III, 10-15. Et interrogabant eum
turbae dicentes: Quid ergo faciemus? Respondens
autem, dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det
non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. Venerunt
et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad
illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos:
Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis.
Interrogabant eum et milites, dicentes: Quid faciemus
et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque
calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis
vestris. Existimante autem populo, et cogitantibus
omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse

esset Christus,--JOAN. I, 19-25, Miserunt Judaei ab
Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent
eum: Tu quis es? Et confessus est, et non
negavit; et confessus est: Quia non sum ego Christus.
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es
tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit:
Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum
demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso?
Ait: Ego sum vox clamantis in deserto: Parate
viam Domini, sicut dixit Isaias propheta [(Isa. XL, 3)] .
Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt
eum, et dixerunt: Quid ergo baptizas, si tu
non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit
eis Joannes, dicens,--MATTH. III, 11, 12;
MARC. I, 7, 8; LUC. III, 16-18; JOAN. I, 26, 27: * Ego quidem

baptizo vos in aqua, in poenitentiam. Qui autem
post me venturus est, fortior me est, cujus non sum
dignus calceamenta portare. Medius autem vestrum
stetit, quem vos nescitis. Ipse vos baptizabit in Spiritu
sancto et igne. Cujus ventilabrum in manu ejus,
et permundabit aream suam, et congregabit triticum
suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.
Multa quidem et alia exhortans, evangelizabat
populo.--JOAN. I, 28. Haec in Bethania facta
sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
CAPUT XIV. Baptizatur Jesus a Joanne.
MATTH. III, 13-17; MARC. I, 9-11. Tunc venit Jesus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.