PL 68, col. 278

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans,
et concidens se lapidibus. Videns autem Jesum
a longe, occurrit et adoravit eum. Et clamans voce
magna, dixit: Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei altissimi?
Venisti ante tempus torquere nos? Dicebat
vero illi Jesus: Exi, spiritus immunde, ab homine.
Et interrogavit eum: Quod est tibi nomen? At ille
dixit: Legio: quia intraverant multa daemonia in
eum. Et rogabant illum ne expelleret eos extra regionem,
et ne imperaret illis ut in abyssum irent.
Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum
pascens. Daemones autem rogabant eum dicentes:
Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Et
ait illis: Ite. At illi exeuntes, abierunt in porcos: et
magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo
millia, et suffocati sunt in mari. Qui autem pascebant

eos fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros
omnia, et de his qui daemonia habuerant. Et ecce
tota civitas exiit obviam Jesu: et videntes hominem
sedentem a quo daemonia exierant, et vestitum et
sana mente, ad pedes ejus, timuerunt. Et rogabant
ut transiret a finibus eorum. Cumque ascenderet navim,
rogabat eum vir a quo daemonia exierant ut cum
eo esset. Et non admisit eum, sed ait illi: Vade in
domum tuam ad tuos, et narra quanta tibi Dominus
fecerit, et misertus est tui. Et abiit praedicans in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.