PL 68, col. 28
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
aliqua facta sunt, corporea sunt: incorporea autem
neque ipsa ex aliquo, neque ex ipsis facta sunt aliqua.
Haec vero incorporea accipienda sunt, non sicut
Deus incorporeus dicitur; ejus enim comparatione
nihil incorporeum est, sicut nec immortale, nec invisibile.
Alius enim modus est quo haec verba soli
divinitati conveniunt, alius quo de creaturis loquitur,
sicut animabus vel angelis. D. Quomodo sex diebus
Deus dicitur operatus esse, et septimo die requievisse,
si nec faciens aliquid laborat, ut necessaria ei
requies credatur, nec aliquando cessat, Domino in
Evangelio dicente: Pater meus usque modo operatur,
et ego operor [(Joan. V, 17)]
? M. Septimo die requievisse
dicitur Deus, non a creando, quippe cum quotidie
ex ejus dispensatione ac providentia omnis
creatura renovetur et constet; sed hoc significatum
est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam
substantialem speciem, aut naturam novam inexpertamque
creavit. D. Quomodo Deus mundum fecerit,
possumus quaerere? M. Hoc temerarie magis
quam caute requiritur. Nullius enim divinae creaturae
modum homini licet agnoscere: nam si sciret quis
quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, Creatori utique
scientia ac potentia par esset.
CAPUT III. De his quae ad gubernationem mundi pertinent.
D. Quoniam de creatione mundi tractatum est
competenter, restat ut quaeramus, gubernatio ejus
quot modis significatur? M. Duobus; aut enim generalis
est, aut specialis. D. Quae est generalis? M. Per
quam ea quae facta sunt, secundum modum quo facta
sunt permanent; quod significatur, cum dictum est: Vidit Deus quia bonum
[(Gen. I, 4 et seq.)]
; et: Quia
bona valde, et benedixit ea [(Ibid., 31)]
. Quod et beatus
David ostendit dicens: Ipse dixit, et facta sunt;
ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum et
in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit [(Psal. CXLVIII, 5, 6)]
.
D. Quae est gubernatio specialis? M.
Per quam singula, et maxime rationabilia
gubernantur a Deo, sicut praeceptum in paradiso, de
ligno [(Gen. II, 9)] . Sicut enim omnes creaturas divina
continet virtus, ut maneant; ita etiam rationales diversis
occasionibus erudit, ut proficiant.
CAPUT IV. Quot modis fiat generalis gubernatio.
D. Generalis gubernatio in quot species dividitur? M.
In duas: aut enim successione constat, aut statu.
Successione, ut homines vel jumenta caeteraque quae
morte vel corruptione pereuntia, renascentium similitudine
renovantur. Statu autem, ut ea quae his passionibus
non subjacentia, mundanis motibus obsequuntur,
ut coelum, sol, et stellae, et caetera. D. Quae
in eis alia differentia est? M. Quod ea quae renovatione
solvuntur indigent etiam quibusdam remediis,
alimentis et pluviis; nonnunquam et ministeriis angelorum,
caeterisque similibus. Ea vero quae non per
successionem subsistunt, sine aliqua tali mediatione