PL 68, col. 32
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
egestate torquetur. Aut certe neque his, neque
illis utralibet retributio; ut pro Joseph vendito [(Gen. L, 18)]
nulla ultio fratribus irrogatur. Nec
socer Moysi pro regendo populo consilium dans [(Exod. XVIII, 17)] ,
licet laudetur, a Deo aliqua mercede
donatur. D. Quas hujus diversitatis dicimus
causas? M. Aliquibus hic congrua rependuntur, ne
mundus non putetur providentia divina regi, sed
casibus; simul ut et bonos bonorum copia consoletur,
et malos similium poena deterreat. At vero malis
felicitas permittitur, ut boni probentur et discant ea
contemnere quae vident indignis secum esse communia:
bonis autem aeque accidunt mala. Aut utrique
generi nulla hic compensationis imago conceditur,
ut alibi et judicium et plenam pro actibus retributionem
certissime possimus cognoscere. D. Da quartum
modum. M. Cum ii neque mali aliquid per se,
neque boni gesserunt, bona participant aut mala, ut
infantes; aut forsitan neutra, ut sunt abortivi; de
quorum et statu, et merito, causa subtilis dubiusque
tractatus est.
CAPUT XIV. De his quae ad futurum saeculum pertinent.
D. Quoniam omnes regularum partes de praesenti
saeculo complevimus, quae ad futurum credimus pertinere? M.
Quatuor quidem. Aut enim acceptatio est
sive vocatio, aut figura, aut praedictio, aut effectus
vel exitus praedictorum.
CAPUT XV De acceptationibus.
D. Quam vocamus acceptationem sive vocationem? M.
Eam, scilicet, qua Deus quosdam homines vel populos
specialis gratiae beneficio sibi conciliare dignatur,
plusque circa eos quam circa caeteros homines divinae
indulgentiae et quasi familiares favores ostendit. D.
Quot sunt acceptationes? M. Decem. D. Da ordinem
acceptationum. M. Prima est beati Abrahae;
secunda, Isaac; tertia, Jacob et ex eo natorum duodecim
patriarcharum; quarta, tribus Juda; quinta,
totius populi in Aegypto; sexta, sancti David;
septima, domus ipsius David, et per ipsam totius
tribus Juda: octava, reditus populi ex captivitate;
nona, Domini nostri Jesu Christi secundum carnem;
quam sibi uniens Dei Filius ex genere David, et per
eum ex Abraham atque ex Adam, omnium nostrum
saluti remissionique prospexit: decima, omnium
gentium per dispensationem incarnationis ipsius Dei
et Salvatoris nostri. D. Quid ergo? Justi et Deo placentes
ante Abraham homines non fuerunt? M. Fuerunt
quidem: quippe cum filii Dei appellati sint qui
ex Seth fuerant progenerati [(Gen. VI, 2)] ; et Enoch
translatus sit; Noe pereuntis mundi renovator effectus;
et Melchisedech, summi sacerdotis exemplum.
Sed in istis non divina acceptatio, id est, specialis
illa familiaritas et favor ostenditur; sed ipsorum
justitia declaratur. Ad Abraham vero Dei frequens
allocutio et quasi convictus, ac per singula dispensatio,
probationis promissa praemia, in posteros recordatio,