PL 68, col. 34
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
et beatus Petrus eadem forma ad deterrendos utitur
peccatores, dicens de Deo: Quia et angelis peccantibus
non pepercit, sed carceribus caliginis tradidit eos [(I Petr. II, 4)]
.
Tertius modus est, cum moestis
grata significantur, ut Adae transgressio typus fuit
justitiae Salvatoris nostri, sicut beatus Apostolus
docet: Quia sicut per inobedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi, sic etiam per obedientiam
unius hominis justi constituentur multi. Regnavit
enim mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos
qui non peccaverunt, in similitudinem transgressionis
Adae, qui est forma futuri [(Rom. V, 19, 14)]
, id est,
typus. In Graeco enim, typus, specialiter legitur.
Secundi ergo Adam, id est, Christi, gratia, forma
vel typus fuit transgressionis Adae per contrarium,
scilicet, figurata. Quartus modus est, cum gratis
moesta figurantur, ut baptisma; etenim figura est
mortis Domini nostri Jesu Christi, sicut dicit Apostolus: Quotquot enim baptizati estis, in morte Jesu
Christi baptizati estis
[(Rom. VI, 3)]
. Quid enim aut
baptismate gratius, ubi a peccato purgamur, et quo
filii Dei efficimur; aut morte moestius, ad quam
ipse quoque qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen
moestus accessit? D. Quae alia typis accidunt? M.
Temporum differentia. Nam quaedam ante Legem
sunt, ut Abel a fratre occisus Christi passionem
praefigurabat [(Gen. IV, 8)] : et Noe arca Ecclesiam [(Gen. VII, 7)] ;
et caetera similia. Quaedam vero sub
Lege, ut ipsius Moysi mors, et Jesu gloria. Quaedam
sub Gratia, ut baptizatorum indumenta, et sacerdotum
vestes, et dominici corporis participatio, et singula
alia: quae omnia typis monstrare, non ad regularum
doctrinam, sed ad expositionem textus pertinet. D.
Qua ratione figuras sive typos ad futurum
saeculum dicimus pertinere? M. Quia Veteris Testamenti
figurae ad Novum intentione respiciunt; Novum
autem figurae vitae beatitudinem repromittit; et
sic omnia ad futuri saeculi spem ex ipsa intentione
currunt.
CAPUT XVIII. De praedictionibus.
D. Quoniam typorum regulam diximus, de prae
dictione videamus. Quid est praedictio? M. Futurarum,