PL 68, col. 36

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

aliquorum generationes et nomina, ut Isaac et Samson.
Aut sublimitas posterorum, ut: Reges ex te
exient [(Gen. XVII, 6)]
. Aut motus exitus, ut est: Tu
autem ibis ad patres tuos cum pace, nutritus in senectute
bona [(Gen. XV, 15)]
. Aut differentia populorum,
ut est: Populus populum praecedet, et major serviet
minori [(Gen. XXV, 23)]
. Aut abundantia est, ut est: Dabit tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae
plenitudinem frumenti et vini
[(Gen. XXVII, 28)]
. Aut
divinum auxilium, ut est: Ecce ego tecum sum custodiens
in omni via [(Gen. XXVIII, 15)]
. Aut sacerdotii
vel doctrinae electio, ut est: Dividam eos in Jacob, et
dispergam eos in Israel [(Gen. XLIX, 7)]
. Aut fortitudo
et haereditatis immutabilitas, ut est: Catulus leonis
Juda, ex radice filii mei ascendisti; recumbens dormisti

sicut leo, et sicut catulus leonis; quis excitavit
eum [(Ibid., 9)]
? Aut propositum vitae, ut: Zabulon
peregrinus inhabitavit, et ipse portus navium, et sciens
requiem, quia bona est [(Ibid., 13)]
, et caetera. Aut
transgressio, ut dicit: Scio enim quia in fine transitus
mei iniquitatem agetis, et declinabitis a via quam mandavi
vobis [(Deut. XXXI, 29)]
. Aut supplicium, ut est: Quia occurrent vobis mala in fine dierum
[(Ibid.)]
Aut
generalis expulsio, ut dicitur: Quia ipsi aemulati
sunt me in diis, et exacerbaverunt me in idolis suis: et
ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem
tradam eos [(Deut. XXXII, 21)]
. Aut virtutis effectum
atque mercedem, ut est: Quis habitabit in tabernaculo
tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam
[(Psalm. XIV, 1, 2)] ,
et caetera. Aut species poenae, ut
est: Venit Gad ad Da id et annuntiavit ei dicens,
Elige tibi fieri aut tribus annis famem super terram,
aut tres menses fugere a facie inimicorum tuorum persequentium
te, aut tribus diebus fieri mortalitatem in
terra tua [(II Reg. XXIV, 11-13)]
. Aut signa, ut est: Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus regem super
haereditatem suam
[(I Reg. X, 1)]
, et reliqua. Aut
electio prophetiae, ut est: Et tu, puer, Propheta Altissimi
vocaberis [(Luc. I, 76)]
. D. Da praedictiones
de gentibus pro populo. M. Ut est: Manus ejus super
omnes, et manus omnium super eum [(Gen. XVI, 12)]
.
Et: Surgite et exite ex loco hoc, quia conteret Dominus
civitatem [(Gen. XIX, 14)]
. Visiones quoque Nabuchodonosor
et Pharaonis, aliorumque regum vel

gentium per prophetas dictae, generales quidem causas
referunt; ad populum tamen spectat intentio,
pro cujus ultione singula provenerunt.
CAPUT XXII. De praedictionibus sub Lege in Christo.
D. Quot sunt modi praedictionum in Christo? M.
Fere viginti sex. Aut de mirabilibus ejus conceptu
et nomine, ut est: Ecce Virgo in utero concipiet,
et pariet filium; et vocabunt nomen ejus Emmanuel [(Isa. VII, 14)]
.
Aut de loco nativitatis, ut est: Et
tu, Bethlehem, civitas Juda, nullo modo minor es in civitatibus
Judae ex te enim prodiet dux qui reget populum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.