PL 68, col. 392
Regula ad monachos (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne
regulae increpatur, aut disciplinam accipit,
arguenti respondere non praesumat: quia peccatum
quod hic distringitur, in aeterna examinatione non
punitur. Et sic debetis animae curam excipere, quomodo
aeger curam medici: tenentes illud sanctae Scripturae: Qui abjicit disciplinam infelix est
[(Prov. XV.)]
Et illud: Ego in flagella paratus sum [(Psal. XXXVII)]
.
XXXIX.
Lites nullas habeatis, obedientes praecepto
Apostoli, ubi dicit: Servum Domini non oportet
litigare, sed mansuetum esse [(II Tim., II)]
.
XL.
Superbis vero, inobedientibus, et iracundiam
protrahentibus nunquam parcendum, donec corrigantur.
XLI.
Pro qualibet culpa si necesse fuerit flagelli
accipere disciplinam, nunquam legitimus excedatur
numerus, id est, triginta et novem.
XLII.
Et quamlibet justa disciplina teneatur, tamen
secundum illud: Bonitatem et disciplinam [(Psal.
CXVIII)]
, paternum affectum sanctus abbas circa omnes
teneat, secundum Apostolum: tanquam si nutrix
foveat parvulos suos [(I Thess., II)]
. Et, omnibus omnia
factus sum, ut omnes lucrifacerem [(I Cor., IX)]
.
XLIII.
Sancto abbati non liceat aliquid de facultatibus
monasterii donare aut vendere; nec aliquid
contra Regulae instituta agere. Quod si facere tentaverit,
sancto consilio et uno consensu fratrum ex
nostro permisso non ei acquiescatis; et hoc fieri
nulla ratione permittite; quia causam se ante Deum
noverit esse dicturum.
XLIV.
Si quid vero superfuerit expensis aut usibus
fratrum, in auro, aut in vestibus, vel cellario, sanctus
abbas per manus provisoris, aut per quamlibet
fidelem personam pauperibus, peregrinis, aut captivis
faciat dispensari.
XLV.
Vestimenta etiam eum nova accipiunt, vetera
abbati refundant, incipientibus aut pauperibus
eroganda.
XLVI.
Nullus honorem presbyterii aut diaconatus
accipiat, praeter abbatem si voluerit ordinari presbyterum,
et unum diaconem, et subdiaconem, quo ipse
voluerit, et quando voluerit, ordinandi habeat potestatem.
Si vero Deo propitio ita proficeretis, ut aliquis
ex vobis ad episcopatum expetatur, ipse solus
egrediatur.
XLVII.
Qui vero minoris aetatis sunt, aut vivis
parentibus in monasterium ingrediuntur, chartas
tunc facere compellantur, quando aetate probati fuerint,
aut res parentum in potestate habuerint.
XLVIII.
Convivium nulli, nec episcopis, nec abbatibus,
nec provisoribus, nec ulli religioso aut laico
parenti aut propinquo de hac civitate in monasterio
fiat. Sed si quis, ut assolet, abbas, aut peregrini monachi
praetereuntes advenerint, et monasterio occurrere
voluerint, sit in potestate sancti abbatis, si eos
voluerit ad refectionem invitare. Quia indesinenter
sanctam charitatem vestram orationi et lectioni insistere,
et soli Deo vacare volumus: ideo vos ab hac
praeparatione aut inquietudine liberos esse praecipimus.