PL 68, col. 394

Regula ad monachos (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

Et quia Deo propitio digna et sufficiens vobis
facultas collata est, quae sufficere monasterio
vestro possit, coram Deo et angelis ejus te, sancte
frater abba, et te, venerabilis quicunque fueris praepositus,
admoneo et contestor, ut sanctae congregationi,
quae Deo inspirante et jubente secundum instituta
quae fecimus regulariter vivit, omnia quae eis
sunt necessaria in vestitu et victu cum sufficientia
tribuatis. Quam rem si neglexeritis, et illi coeperint
aliquid, necessitate compellente, murmurare aut indigere,
causam vos ante tribunal Christi noveritis
mecum esse dicturos.
LV.
Et vos, sancta congregatio, per profectum
vestrum et per Deum omnipotentem conjuro, ut
omnia quae in hac regula pro remedio animae nostrae

et pro animarum vestrarum salute constituimus, integra
et illibata custodiatis. Et ne per oblivionem aliquid
negligatis, semel ea in triginta diebus relegite;
id est in calendis.
Ordinem etiam quo psallere debeatis, in hoc libello judicavimus inserendum.

et omnibus majoribus festivitatibus, in quibus
ab opere vacabitis. Quotidianis vero diebus ad
nocturnos imprimis directaneus dicatur: Miserere
mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam:
deinde psalmi decem et octo. Antiphona tria parvula,
lectiones Apostoli aut Prophetarum duae, et capitellum.
Completis nocturnis dicite matutinos. In aestate,
id est, post Pascha usque calendas Octobris, ipse ordo
erit. Sexta feria vero post nocturnos duae missae

fiant in aestate, in hieme tres. Nam dominica omni
tempore et in aestate et in hieme post nocturnos sex
missae fiant. Si vero evenerit ut tardius ad vigilias
surgatur, quantum abbati visum fuerit, tantum legatur.
Quando signum fecerit, qui legit sine mora
consurgat, ut canonicus missarum numerus possit
impleri. A calendis vero Octobris alii nocturni addendi
sunt: ad primos dicendum est: Miserere mei,
Deus, secundum magnam misericordiam tuam; ad secundos: Miserere mei, Deus, miserere mei,
directaneus
dicendus est, psalmi decem et octo; lectiones
duae de Prophetis, aut de Salomone. Hymnus ad
primos nocturnos: Rex aeterne Domine. Ad secundos: Magna et mirabilia.
Post dictos, quia noctes crescunt,
quotidie ad librum facite missas tres. Unus frater
legat paginas tres aut quatuor, quomodo mensura

fuerit libri: si minute scriptus, aut majori forma,
ternas paginas; si minor, quatuor: et fiat oratio;
iterum legat tantum, fiat alia oratio; tertio legat
idem tantum, et surgite, dicite antiphonam
de psalmis in ordine, postea responsum, deinde
antiphonam. Iterum legat alius frater; et sic impletis
tribus missis dicite matutinarios canonicos;
id est, primo canticum in antiphona, deinde directaneum: Judica me, Deus. Deus Deus meus, ad te
de luce vigilo. Laudate Dominum, quoniam bonus est
psalmus. Lauda, Jerusalem, Dominum.
Inde, Laudate
Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum.
Laudate Dominum in sanctis ejus: in antiphona dicite

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.