PL 68, col. 399

Regula ad virgines (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

Sanctis et in Christo venerandis sororibus in monasterio
beatae Mariae quod, Deo jubente, intra muros
Arelatensis urbis fecimus, constitutis, Aurelianus episcopus.
Quia Deo inspirante qui nos praevenit ineffabili misericordia
sua, visum vobis est ut, repudiatis saeculi
voluptatibus, ac temporalibus gaudiis contemptis sive
spretis, eligeretis sanctissimae vitae nitorem, et virginitatis
ac castitatis gratiam complectentes, amore
Dei tota viscerum et cordis aviditate sectantes, configeretis

17. Quae in actu ponuntur desuper evangelica.
14. Nec viri nec mulieres saeculares in monasterium ingrediantur
2. Vestimenta religiosa non accipiat, nisi chartas de facultate
1. Quaecunque ad conversionem venerit, et recipi se in
monasterium rogaverit, Regula ei primum in salutatorio
legatur: et cum suscepta fuerit, usque ad mortem
suam de monasterio non egrediatur.

sua cui voluerit faciat.
3. Nihil occulte accipiendum; sed si quid transmissum
fuerit, et illi cui transmittitur necesse non fuerit, in
commune redactum, cui est necessarium, tribuatur.
4. Epistolas nec dandas nec accipiendas sine scientia
aut permissu abbatissae.
5. Nulla circa lectum suum, quod manducari aut bibi
possit, reponat.
6. Nulla cella aut armariolum peculiare habeat.
7. Non jurandum.
8. Non maledicendum.
9. Non mentiendum.
10. Iracundiam penitus non tenendam.
11. Soror in sororem manum non mittat.
12. Nulli liceat ad salutandum exire nisi cum praeposita
aut aliqua seniore.
13. Ancilla non excipiatur; liberta tamen si est, et abbatissae
visum fuerit, excipiatur.

praeter in basilicam Dominae Mariae, et
in salutatorium.
15. Ut nec ipsis provisoribus liceat in monasterium introire,
nisi pro his utilitatibus quas in hac regula
statuimus.
16. Infantes de baptismo non excipiendos.
claves
accipiant.
18. In ministerium vicibus sibi succedant, absque abbatissa
et parvulis infantibus.
CAPITULUM PRIMUM. Hoc jubente Deo imprimis staduimus
inviolabiliter tenendum, ut si qua ad conversionem
venerit, Regula ei in salutatorio legatur, et si
professa fuerit se omnia impleturam, tunc excipiatur:
excepta vero usque ad mortem suam nec praesumat,
nec permittatur de monasterio egredi: propter
illud propheticum: Unam petii a Domino, hanc requivam,
ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus
vitae meae [(Psal. XXVI)]
.
II.
Vestimenta vero religiosa non accipiat, nisi de
omni facultate sua, sive grandi, sive parva; chartas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.