PL 68, col. 402

Regula ad virgines (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

XVI.
Nulla infantem de baptismo excipiat.
XVII.
Quibus claves de cellario, canava, horreo,
posticio, et oratorio credendae sunt, probatae sint personae;
et desuper altario vel Evangelio eas accipiant:
scientes se Deo reddituras rationem de ministerio
sibi credito.
XVIII.
In omni ministerio sive ordine psallendi,
aut legendi, vel operandi, vicibus sibi succedant:
absque abbatissa, vel praeter satis senes et parvulas
infantes, aut certe ita infirmas, ut surgere omnino
non possint, non compellantur facere quod non praevalent.
XIX.
Nulla opera pro suo libito eligant facienda,
sed quod abbatissa imperavit, hoc faciant.
XX.
Per totum diem cum operamini manibus, meditatio

sancta de corde non cesset: propter illud
Apostoli: Psalmis, hymnis, canticis spiritualibus
cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino [(Col. III)]
.
XXI.
Nulla praesumat quidquam suum dicere, aut
suum proprium vindicare: sed secundum Actus apostolorum,
sint vobis omnia communia: sit vobis anima
una et cor unum in Domino [(Act. IV)]
.
XXII.
Vestimenta alio colore non induatis nisi laia
et lactina.
XXIII.
Ad vigilias nulla dormiat: si vero dominici
aut festi dies sunt, cui somnus venerit, aliis sedentibus
illa stet, ut possit a se somni marcorem repellere;
ne in opere Dei aut tepida inveniatur, aut negligens.

XXIV.
Signo tacto omne opus praetermittatur, et
sicut apes prudentissimae ad alvearium, ita veloci festinatione
properare contendite; si qua tardius venerit,
districtioni subjaceat.
XXV.
Dum psallitur studeant sanctae animae vestrae
non vagari animo, verum etiam nec operari aut loqui
praesumant; sed psallite sapienter [(Psal. XLVI)]
, sicut
dixit propheta: Psallam et intelligam [(Psal C)]
, et
illud: Psallam spiritu, psallam et mente [(I Cor. XIV)]
,
metuentes illud: Maledictu homo qui facit opus Dei
negligenter [(Jer. XLVIII)]
.
XXVI.
Litteras omnes discant.
XXVII.
Sancta abbatissa extra congregationem non
maneat.
XXVIII.
Si qua pro qualibet culpa aut transgressione

regulae increpatur, aut disciplinam accipiat, arguenti
respondere non praesumat: quia peccatum
quod hic distringitur, in aeterna examinatione non
punitur. Et sic debetis animae curam excipere, quomodo
aeger curam medici: tenentes illud sanctae Scripturae: Qui abjicit disciplinam infelix est
[(Prov. XV)]
.
Et illud: Ego in flagella paratus sum [(Psal. XXXVII)]
.
XXIX.
Lites nullas habeatis, tenentes praeceptum
Apostoli, qui dicit: Servum Domini non oportet litigare,
sed mansuetum esse [(II Tim. I)]
.
XXX.
Superbis inobedientibusque, et iracundiam
protrahentibus nunquam parcendum, donec corrigantur.
XXXI.
Sanetae abbatissae non liceat aliquid de facultatibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.