PL 68, col. 405
Regula ad virgines (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne · Excerpta ex epistola ad Theodebertum (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne
possit impleri. A calendis vero Octobris alii nocturni
addendi sunt; ad primos dicendum est: Miserere
mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam;
ad secundos: Miserere mei, Deus; miserere mei;
psalmi decem et octo, lectiones duae de Prophetis aut
de Salomone. Hymnus ad primos nocturnos: Rex
aeterne Domine, ad secundos: Magna et mirabilia. Ubi
post celebratos secundos nocturnos, quia noctes crescunt,
quotidie ad librum facite missas tres. Una soror
legat paginas, aut quatuor, quomodo mensura
fuerit libri: si minute fuerit scriptus, aut majori forma,
tres paginas; si minori, quatuor, et fiat oratio.
Iterum legat tantum, fiat alia oratio: tertio legat
idem tantum; et surgite, dicite antiphonam de psalmis
in ordine, postea responsorium, deinde antiphonam.
Iterum legat alia soror; et sic impletis tribus
missis dicite matutinos canonicos: id est primo canticum
in antiphona: deinde directaneum: Judica me,
Deus. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Lauda,
anima mea, Dominum. Laudate Dominum, quoniam
bonus est psalmus. Lauda, Hierusalem, Dominum;
deinde, Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino
canticum novum. Laudate Dominum in sanctis ejus,
cum antiphona. Dicite hymnum: Splendor paternae
gloriae; alia die: Aeterne lucis conditor, et capitellum,
et Kyrie eleison duodecim vicibus. Omnibus diebus
quotidianis sic impleatur. Post matutinos ad primam
sex psalmi dicantur, et hymnus: Fulgentis auctor
aetheris; lectiones duae: id est una de Veteri, alia de
Novo Testamento, et capitellum. Post hoc omnes lectioni
vacent usque ad horam tertiam; reliquo vero
diei spatio faciant opera sua, secundum illud quod
Dominus dixit: Pater meus usque nunc operatur, et
ego operor [(Joan. V)]
. Et illud Apostoli: Operantes manibus
nostris [(I Thes. IV)]
. Et, Qui non operatur, non
manducet [(II Thes. III)]
. Quia scriptum est: Viae otiosorum
stratae sunt spinis [(Prov. XIII)]
. Et, Servum inutilem
projicite in tenebras exteriores [(Matth. XXV)]
.
Quotidianis iterum diebus ad tertiam sex psalmos
dicite, antiphonam, hymnum, Jam surgit hora tertia,
lectionem et capitellum, Fiat, Domine. Ad sextam ipse
numerus psalmorum tenendus: antiphona dicenda,
hymnus, Jam sexta sensim volvitur, lectio et capitelam.
Ad nonam iste ordo servandus: hymnus vero, Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium omni tempore,
et festis et quotidianis diebus, imprimis directaneus;
postea antiphonae duae. Tertia semper cum alleluia
dicatur, hymnus una die: Deus qui certis legibus; alia
die: Deus creator omnium, et capitellum. Ad duodecimam
Domino inclyto et ubique gloriosissimo atque in
Christo piissimo domino et filio, Teudeberto regi
Aurelianus episcopus.
Licet tam sera scriptorum officia justissime trepidatio
comitetur, tamen nequaquam, reor, sermo
evasa offensione judicabitur, si apud aures clementiae