PL 68, col. 426
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
in qua erat per castitatem placendum, sive ut
Christus significaretur ex circumcisione venturus,
usque ad quem futura erat carnalis circumcisio, cujus
typum gerens Jesus filius Nave secundo circumcidere
jubetur filios Israel. Sed hoc figura fuit, in tantum
ut diceretur: In novissimis diebus circumcidet
Deus cor tuum. Et: Circumcidite praeputia cordis
vestri. Et ut originale peccatum in eo membro ubi
insertum fuerat, etiam legis tempore puniretur. Nonne
praeputium illius in circumcisionem reputabitur? et
judicabit quod ex natura est. Quia habet justitiam,
cujus signum est circumcisio. Praeputium legem consummans.
Implens. Te qui per litteram et circumcisionem
praevaricator legis es? Dum litterae circumcisionem
sectaris, spiritus accipere non mereris. Non
enim qui in manifesto Judaeus est. Omnia quae ante
circa exteriorem hominem gerebantur, figuram exterioris
hominis praeferebant. Neque quae in manifesto
in carne circumcisio, sed qui in abscondito Judaeus
est. Ipse verus Judaeus est. Et circumcisio cordis in
spiritu. De qua scriptum est in lege: In novissimis
diebus circumcidet Deus cor tuum, et cor seminis
tui. In spiritu, inquit, id est secundum novum testamentum,
quod interiora quaerit, quae solus videat
Deus, et haec est vera circumcisio. Non littera, cujus
laus, non ex hominibus, sed ex Deo est. Littera
occidit, spiritus autem vivificat. Lex litterae non est
data justis, sed injustis, et ideo laudem hominum
merebatur. Lex autem Christi jam non minatur gladium
peccantibus, sed promittit praemium libere servientibus,
et ideo laudem a Deo habet, qui solus videt
cor, quia ex fide precatur.
CAP. III.
Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae
utilitas circumcisionis? Reddit rationem quod lex inanis
non fuerit, sed quod carnalis circumcisionis praerogativa
vana sit, nullis operibus fulta. Interrogat,
Quid amplius habeat Judaeus. Respondet sive ex se,
sive ex persona Judaeorum, Multum per omnem modum.
Nam si ipsius est sensus, Multum per omnem
modum; et, Omnis homo mendax, quomodo postea
convenit dicens: Si autem iniquitas nostra, et caetera.
Postremo, quomodo negat praecellere Judaeos multum
per omnem modum? Multa illa utilitas erit, si eloquia,
quae meruit accipere, studeat custodire. Primum
quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quod gentibus
nulla. Quid enim si quidam illorum non crediderunt?
Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit?
Absit. Nec enim credentibus praejudicat incredulitas
transgressorum, et promissio Dei, quae ad
Abraham facta est, si circa praevaricatores evacuatur,
circa obedientes impletur, quia mentiri veritas
nescit, sicut scriptum est: Est autem Deus verax,
omnis vero homo mendax. Quia nemo sine peccato,
praeter illum solum qui nec nascendo habuit, nec vivendo
contraxit. Ideo solus verax, implens quae promisit
quia in semine ejus benedicendae essent gentes,
et benedicuntur in Christo, et per Christum,
quia in ipso per ejus gratiam crediderunt; nam et si
incredulis Judaeis evacuata est in eis, qui de populo