PL 68, col. 428

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

et vincit cum judicatur, dum gratiam ab incredulis
repudiatam credentibus confert. Quod vero dicit:
Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax,
et iterum: Si autem iniquitas nostra justitiam Dei
commendat, infideles utrumque hoc testimonium in
rationabili sensu accipiant. Si autem iniquitas nostra
justitiam Dei commendat, quid dicemus? Nunquid iniquus
Deus, qui infert iram? Si autem iniquitas nostra
justitiam Dei commendat, iniquum est, inquit, si in
illos vindicat, qui ideo peccaverunt ut justior appareret:
qua enim justitia damnabit injustitiam, si secundum
te humana iniquitate fit justior? Hoc loco
magistro gentium disserente, duarum ratio vertitur
personarum, id est, sub imperitia male interpretantis,
et sub doctrina Apostoli refellentis, et tanquam

si Apostolo pars diversa imprudenter credens ita diceret:
O Apostole, magnum peccatis nostris solatium
contulisti, dicendo quod justificetur Deus in
nostrorum indulgentia delictorum, et quia veritatem
Dei mendacia nostra commendant, et peccata nostra
misericordiae materiam Deo ingerunt, ut per iniquitates
nostras ejus bonitas exerceatur et gloria dilatetur,
injuste peccata nostra puniuntur, quae ad
manifestandam Dei patientiam benevolentiamque
proficiunt, statim infert. Hucusque objectio adversa,
hic respondet Apostolus illorum sensui: Iniquus est,
inquit, Deus, si in illos vindicat per quorum peccata
benignus apparet, et non debeo judicari, qui mentior,
quia meo mendacio Dei veritas collecta praedicabilior
invenitur. Et ideo quanto majora mala fecerimus,

tanto majora bona ab illo pro cujus laude peccavimus,
recipiemus. Hoc fortassis ideo imprudentes
ita intelligi debere arbitrabantur, quia legimus: Ubi
abundavit peccatum, superabundavit gratia, quasi
quae peccati det meritum, dum clementiae Dei praestet
augmentum. Sed longe aliter intelligenda est ista sententia.
Et quod ita per satisfactionem et emendationem
consumpta sit abundantia peccatorum, ut emendati
non solum veniam, sed etiam praemia mererentur:
ut justificeris, inquit, in sermonibus tuis. Hoc
testimonium pars adversa ita proposuit quasi dixerit
David: Propterea ego peccavi, ut dum me judicas, tu
justus appareas, aut misericors, dum remittes; et
ideo parcere mihi debes, quia iniquitas mea, aut misericordiam
tuam, aut justitiam commendat. Hunc

eorum errorem Apostolus retractat, et interjectis
sententiis destruit dicens: Si, quemadmodum aiunt
nos quidam dicere, iniquitas nostra justitiam Dei
commendat, ergo iniquus est Deus, qui infert iram,
cum iniquitas nostra ejus praedicet misericordiam. Secundum hominem dico. Absit.
Id est secundum carnalem
sensum tuum, vel secundum te, qui de superiori
sententia tam imperite sentis et tam imprudenter
intelligis. Qua enim justitia damnabit injustitiam, si
juxta opinionem tuam humana iniquitate sit justior?
Sed non ita est. Nam Deum nostrum non tam peccata
quam bonorum operum gesta glorificant, et ideo in
puniendis peccatis justus agnoscitur, qui sanctis
operibus delectatur. Alioquin quomodo judicabit Deus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.