PL 68, col. 799
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
se adveniente eo. Ita, Amen, quod certissime
novit Deo revelante futurum, interponens Amen,
firmat sine dubitatione venturum. Ego sum Α et Ω, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus
omnipotens,
per quem facta sunt tempora, nullo
defuisse tempore praedicatur. Hinc etiam docetur
Omnipotens. Ego Joannes frater vester et particeps in
tribulatione, et regno et patientia in Christo Jesu, fui
in insula quae appellatur Pathmos, propter verbum Dei
et testimonium Jesu Christi. Fui in spiritu die dominico.
Ut quae promisimus approbentur, locum, tempus
hic insinuavit et causam. Haec, ne carnali phantasmate
putaretur illusus, in spiritu se fuisse et vidisse
testatur. Quorum autem conversatio in coelis
est [(Philip. III)] et qui non sibi vivunt, sed ei qui
pro omnibus mortuus est et resurrexit [(II Cor. V)] ,
diem semper dominicum credendi sunt gerere. Et
audivi post me vocem magnam sicut tubam dicentem
mihi: Quae vides scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis,
Epheso, Smyrnae, Pergamo et Thyatyrae, Sardis,
Philadelphiae et Laodiceae. Suscepto operi puto
congruere, si omnia non valemus, certa saltem ex
septem Ecclesiis nomina perscrutari, quid interpretata
in nostra resonent lingua, ut cum eorum titulo
indicia nobis certa patuerint, subsequentia quoque
divini considerata sermonis, conveniens sensus suis
quibusque personis vel memoratis coaptetur Ecclesiis.
Ac primum de Asia faciendum, in qua tanquam
in saeculo istae septem enumerantur Ecclesiae. Asia
enim interpretatur elatio. Universa itaque tanquam
in hujus mundi provincia in elatione posita commonetur
Ecclesia, ut eadem elatione rejecta, leni jugo
Christi subdenda mitis accedat; aut quae jam coepit
ampliore pietatis cultu proficiat. Sic Saulus superbus
arguitur, ut humilis acquiratur quando Saulus Dominus
increpavit, et usque adeo Paulum tanquam
paululum reddidit, ut qui nuper lupus rapax praedas
in Christi discipulos anhelabat, Ananiae quoque (quod
interpretatur ovis) devotus colla submitteret, et futurus
magister, humilis discipulatum fidei praedicandae
subiret. Ephesus proinde interpretatum dicitur
voluntas sive consilium meum. Voluntatem vero pro
charitate poni, consilium pro correctione negligentiae,
frequenter novimus adhiberi. Hoc denique ibidem
claret, cum et placita voluntati quae ex charitate
mulceant, enarrantur, et emendanda meliori consilio
minaciter alligantur. Pergamus, interpretatum,
dicitur dividendi cornua eorum, vel descindendi
valles in sermone. Porro quia de ejus Angelo duas
hominum species demonstravit in ipso tenentes
fidem, in aliis autem tenentium doctrinam Nicolaitarum,
nec immerito, inter justorum et peccatorum
cornua (quod idem nomen resonat) dividit, nisi ut
sicut legimus [(Psal. LXXIV)] , Cornua peccatorum
confringantur, et exaltentur cornua justi. Et descindendi
vallem. Discernenda utique fuerat humilitas
confessionis vallis nomine, designata ab illorum ruina,
qui Satanae dicuntur doctrinis innexi. Illum enim
de solo neglectu decuit poenitere, illos de gravi lapsu