PL 68, col. 803
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
et novissimus. Primus, quia omnia per ipsum
facta sunt [(Joan. I)] ; novissimus, quia in ipso instaurantur
omnia, et vivus quia fui mortuus, et ecce sum
vivens in saecula saeculorum. Omnis summa et spes
consolationis ostenditur, cum dicitur ei qui mortuus
jacet, Noli timere, sicut in Evangelio, Gaudete, inquit [(Joan. XVI)] ,
quia vici saeculum. Ego sum vivus
qui fui mortuus. Caput enim corporis similem spem
resurrectionis veraciter pollicetur, cujus praecessio
spes est certamen bonorum. Et habeo claves mortis et
inferorum, id est diaboli et totius corporis ejus,
ipsum mortis nomine signans. Inferorum autem, in
quibus regnat. Qui omnes divini judicii non effugiunt
potestatem tanquam clavem. Et ad Ecclesiam:
In me habes, inquit, quas a me acceptas jure possides
claves mortis. Tu qui es velut mortuus, quia
licet adhuc peregrinetur Ecclesia, corpus quidem
mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit
propter justificationem [(Rom. VIII)] . Accepit tamen
ut in Deo suo solvendi et ligandi habeat facultatem;
sive cum probabili dispensat cuncta judicio, sive cum
in accipientibus nullo fides incredulitatis impeditur
obstaculo. Cui, inquit [(Joan. XX)] , dimiseritis peccata,
dimittentur ei; quibus retinueritis, retenta erunt. Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet
fieri post haec: sacramentum septem stellarum quas
vidisti in dextra mea, et septem
candelabrorum aureorum. Septem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum.
Sed et candelabra septem Ecclesia sunt. Stellas
dixit angelos esse Ecclesiarum et candelabra Ecclesias:
quae diligenter consideranda sunt. Si enim una
est Ecclesia septiformis, sicut describitur [(Cant. VI)] ,
Una est columba mea, una est perfecta mea, Angeli
quoque non erunt septem. Nam si septem sunt, istae
solae quas specialiter nominavit, angelos habent,
caeterae vero non habent. Nec putandum est quod
hoc loco angeli singulis deputentur hominibus, quod
incongrue ab aliquibus aestimatur: sed potius angeli
Ecclesiarum hic intelligendi sunt rectores populi,
qui singulis Ecclesiis praesidentes, verbum vitae cunctis
annuntiant. Nam et angeli nomen nuntius interpretatum
dicitur.
CAP. II.
Et angelo Ecclesiae Ephesi scribe. Dativo
hic casu, angelo posuit, non genitivo. Ac si diceret:
Scribe angelo huic Ecclesiae, ut non tam angelum
et Ecclesiam separatim videatur dixisse, quam
quis angelus exponere voluisset, unam videlicet faciens
angeli Ecclesiaeque personam. Quamvis enim
sacramenti dispensatione praeponatur, compaginis
tamen unitate connectitur. Nam hanc regulam a
principio servans non septem angelis, sed septem
Ecclesiis scripsisset: Joannes, inquiens, septem
Ecclesiis quae sunt in Asia, et Dominus quem vidit,
Scribe, inquit, in libro quae vidisti, et mitte septem
Ecclesiis. Postea tamen angelis jubet scribi, ut ostenderet
unum esse. Sed etiam si qua singulis partiliter
Ecclesiis praedicat, universam generaliter convenire