PL 68, col. 811

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

Ecclesia, et sive partialiter singuli, sive generaliter
hic impugnentur variis tentationibus, etiam tempus
Antichristi significatur venturi, a quo omnem Ecclesiam
quae constat in suis, liberaturum se Christus
Dominus pollicetur, ut tentatio ruinae, deceptio cognoscatur. Venio cito, tene quod habes,
ne quis alius accipiat coronam tuam.
Hic electorum numerum quos
secundum propositum vocatos apostolos memorat,
stupenda prorsus consideratione cognoscimus. Quos
praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis
Filii ejus, ostendens huic numero nec addi quemquam
posse, nec minui, cum sic istum propriam coronam
dicit amittere, ut alius eam percepturus accedat.
Unde intelligitur nec alium posse succedere, si quod
ille tenuit, perseveranti fide custodiat. Sic etiam Judaeorum

elatio est frustrata, qui de stirpe Abrahae
gloriabantur. Potens enim est Deus, inquit [(Matth.
III)] , de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, ut
certa promissio maneret ex munere, et gloriatio carnalis
vacuaretur in genere. Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei.
Columna in fabricis et
munimini congruit et decori; sic et mundi victores in
Ecclesia eminent munere dignitatis, portant officio
charitatis. Et foras, inquit, non exiet amplius. Exierat
junior filius [(Luc. XV)] , id est gentium populus,
sed illius vituli saginati morte, id est Christi cruore
reconciliatus atque redemptus, foras ultra non exit,
quippe quem introduxit rex in cubiculum suum [(Cant. III, 8)] ,
et quantiscunque aut schismatum aut
persecutionum arietibus quatiatur, non movetur.

Firmum enim fundamentum Dei stat, habens signaculum
hoc [(II Tit. II)] : Novit Dominus qui sunt
ejus. Sic et hic et scribam super illum nomen Dei mei,
quod videlicet filii Dei per adoptionem dicimur [(Rom. VIII)] ,
et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem,
quae descendit de coelo a Deo meo et nomen meum
novum. Titulus nominis eminentiam, dignitatis et
pacis insinuat visionem. Jerusalem enim interpretatur [(Rom. VI)]
visio pacis. Novae autem, propter novitatem
vitae in qua jubemur incedere. Hoc autem
Christi nomen, quod est super omne nomen [(Philip.
II)] , non ex tempore Filio Dei successit ut idem
novum dici putetur, cum in eadem claritate Patri
semper manserit coaeternus, de qua ad eum dicit [(Joan. XVII)] :
Quam habui apud te priusquam mundus

esset. Sed novum, pro humanitate, in qua et
mori voluit et mortuus resurrexit; hinc per prophetam [(Isa. XLIII)] :
Nova, inquit, facio omnia quae
nunc orientur; et Apostolus [(II Cor. V)] : Vetera
transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Hinc etiam
meruimus Christiano censeri vocabulo. Angelo Ecclesiae
Laodiceae scribe: Haec dicit quia est Amen testis
fidelis et verus. Quod hic, est et Amen ponitur,
animadvertendum existimo. Amen quippe interpretatum,
dicitur verum sive fideliter. Unde hoc loco ad
illam divinitatis essentiam procul dubio redigendum
est de qua loquens Moysi Deus, dicit [(Exod. III)] : Sic
dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ipse
enim vere est, qui semper idem est. Verum quia in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.