PL 68, col. 943

Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne

Aetius patricius, Valentiniani Augusti manu intra
palatium primo percussus, circumstantium gladiis
crudeli morte exstinguitur; Boetiusque praefectus
nihilominus occiditur.
Valentiniano VIII et Anthemio coss. [(A. 455)] .
Valentinianus imper. Romae in Campo Martio, dolis
Maximi patricii et Heraclii praepositi perimitur;
idemque Maximus ex consule et patricio ejus sumit
imperium diebus 67. Hic itaque malum quod latebat
apparuit. Mox relictam Valentiniani Augustam, viri
exitum sui lugere non permittens, in matrimonio
sumit. Sed his malis pejora succedunt, dum adventum
Genserici Vandalorum regis formidat, et cunctis
volentibus Urbe recedere licentiam tribuit:
priusquam fugam quam cogitabat, assumeret, occisus

membratimque concisus in Tiberim fluvium projectus
est.
Aetio et Studio coss. et praefectis.
Tertia die postquam Maximus occiditur, Gensericus
Vandalorum rex Romanam urbem ingreditur,
et per 14 dies cunctis opibus nudat, secumque inde
Valentiniani filias et uxorem ac captivorum multa
millia tollit. Ut autem ab incendio, tormentis et
gladio abstineret, papae Leonis intercessio facit. Hujus
quoque captivitatis 75 die Anitius [Avitus], vir
totius simplicitatis, in Galliis imperium sumit.
Joanne et Varane coss. [(A. 456)] .
Ricimirus patricius Avitum superat, cujus innocentiae
parcens Placentiae civitatis episcopum facit.
Constantino et Rufo coss. [(A. 457)] .
Marcianus imperator Orientis Constantinopoli moritur,
et pro eo Leo imperator efficitur Romanorum
XLVIII. Leo regnat annis 16.
Alexandria et-Aegyptus errore Dioscori languens
decreta Chalcedonensis synodi non recepit. Proterium
antistitem Dioscori successorem, et synodi
Chalcedonensis decretorum custodem populus Dioscoritanus,
seditione facta Timotheo auctore cognomento
Herulo [Aerulo], interfecit VI cal. Aprilis [leg. VI anni 457],
VI feria ultimae jejuniorum hebdomadae,
die qua noster Salvator et Dominus a Judaeis
est crucifixus. Tunc enim Pascha Domini, cum
quarto est cal. April. celebratum: Proterio itaque
interempto, Timotheus praefatus, cognomento Herulus
[Aelurus], Chalcedonensis synodi obtrectator,

ejus episcopatum Ecclesiamque pervadit.
Leone Aug. cos. [(A. 458)] .
Majoranus Romae imperium sumit. Timotheus
Alexandrinae Ecclesiae incubator, defensores synodi
Chalcedonensis insequitur.
Patricio et Ricimero coss. [(A. 459)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.