PL 68, col. 975
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
Tumultu ergo facto in ecclesia, Nestorius volens
firmare Anastasii sermonem, eo quod eum honoraret,
tanquam blasphemum noluit arguere, sed frequenter
hoc coram ecclesia docebat, et agitabat hanc quaestionem
cum contentionibus, abnegans Dei genitricis
confessionem. Unde divisio nata est in Ecclesia, et
concussionem magnam orbi terrarum tepidissimi
tractatus Nestorii concitaverunt. Sed eo non emendante,
Constantinopolitana Ecclesia erat in scandalo,
et velut in nocturna lite repleta omni confusione,
sociorum et hostium nulla erat agnitio, diversis nunc
his, nunc aliis consentientibus, et verba propria mutantibus,
quoniam Nestorius in ea erat opinione,
quod omnino purum hominem diceret Christum, introducens
in Ecclesiam Pauli Samosateni et Photini
doctrinam.
Quod audiens Cyrillus Alexandrinus episcopus, cui
tunc dabatur primatus de talibus agendi, venerunt
ad eum aliqui de populo Constantinopolitano non
communicantes Nestorio, et suggesserunt ei quae
Constantinopoli acta fuerant. Direxit ergo Nestorio
epistolam Cyrillus, cujus est principium: Venerabiles
filii ac fide digni, etc., persuadens ei ut, si in plebe
lapsus fuerat sermo, in tractatibus corrigeretur, ut
Dei puerperam diceret sanctam Virginem, id est Θεοτόκον,
ut totius orbis offensio conquiesceret. Jam
enim quaterniones expositionum ejus per Antiochum
quemdam illustrem papa Coelestinus acceperat, dogmaque
ipsius Nestorii manu ejus subscriptum et ab
eo directum legerat atque tractaverat, totusque
Oriens ex ejus scriptis jam cognitum habebat.
Sed Nestorio emendare nolente, rursus quoque
Cyrillus secundam ad eum direxit epistolam, cujus
est principium: Obloquuntur de me quidam apud
tuam fraternitatem, etc., qua ei Incarnationis Christi
plenam reddit rationem, rogans eum, ut cum illo
eadem sentiret, ut Ecclesiarum pax perstaret incolumis,
et sacerdotibus indiscissa concordia permaneret.
Ad haec autem nestorius contrariam scribens Cyrillo
epistolam, cujus principium est: Injurias quidem,
quae contra nos sunt, mirandarum tuarum litterarum,
etc. Verumtamen beatam Mariam Θεοτόκον
noluit dicere, nec suum emendavit sermonem.
Joannes quoque Antiochenus direxit Nestorio
epistolam, cujus est principium: Meam intentionem
circa tuam reverentiam, etc., per quam eum hortatus
est ne se repelleret bonum sibi futurum consiliarium,
dum cum dicere piget beatam Virginem Dei
genitricem, quod sancti Patres docuerunt et scripserunt.
In qua epistola meminit Theodori Mopsuesteni,
ostendens ei retractationis exemplum, quomodo ille
dum tractat, tumultu facto, surgens fortissimus vir,
sine confusione suam sententiam retractavit, et quae
parum prodesse ignorantibus videbantur, velociter
ad utilitatem correxit Ecclesiae.
Sed hanc Nestorius contemnens, civitati suae odibilis