PL 68, col. 980

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

Tarsi, Maximus Anazarbi, et caeteri numero
quatuor et triginta qui tunc cum eo Ephesi occurrerant,
querebantur de Cyrillo, dicentes: « Secundum
jussionem principum, cur non sunt exspectati
aliarum provinciarum episcopi, ut quomodo judicavit
de libris Nestorii, et de Cyrilli dictis concilium
judicaret. »
Congregatis ergo illis Ephesi, Joannes contra
Cyrillum et Memnonem ita invectus est: « Optabamus
quidem secundum regulas sanctorum Patrum,
et secundum litteras piissimorum et Christianorum
imperatorum nostrorum, cum pace fieri synodum.
Quoniam autem audacia et seditione et haeretico
sensu utentes, soli consedistis, nobis propinquantibus,
secundum litteras piissimorum imperatorum nostrorum,

et omni turba sanctam synodum implestis,
ut ne requirerentur capitula quae conveniunt Apollinaris,
et Arii, et Eunomii perfidiae et impietati, neque
exspectastis praesentiam sanctorum episcoporum,
qui undique a piissimis imperatoribus convocati sunt,
cum magnificentissimus comes Candidianus in scriptis
et sine scriptis praecepisset vobis nil tale praesumere,
sed exspectare commune omnium sanctorum
episcoporum concilium: ideo scitote quod depositi
estis et alieni ab episcopatu, tu Cyrille Alexandrine
episcope, et tu Memnon hujus civitatis, et
omni ecclesiastico ministerio alieni, ut pote universae
seditionis et iniquitatis auctores, qui, ut regulae Patrum
et imperiales sanctiones conculcarentur, causam
dedistis. Caeteri autem omnes, qui consensistis

seditiosis, agentes contra leges et adversus sanctiones
imperiales, excommunicati estis, donec agnoscentes
proprium delictum, poenitentiam agatis, et
fidem sanctorum Patrum, qui in Nicaea congregati
sunt, suscipiatis, nihil alud novum introducentes,
et anathematizetis haeretica capitula, quae a Cyrillo
Alexandrino episcopo exposita sunt contra evangelicam
et apostolicam doctrinam, et sequamini litteras
piissimorum et Christianissimorum imperatorum
nostrorum, quae jubent quaeri, et subtiliter de
fide cum pace examinationem fieri. »
Hanc interlocutionem suam Joannes et qui cum
eo erant, adversus Cyrillum et Memnonem Ephesi
publice proponentes, utrorumque damnationem litteris
suis imperatori insinuaverunt, quarum est

principium: Pietas vestra praefulgens ad beneficium
orbis terrarum, etc.
Post haec advenerunt ab Hesperia ad concilium legati
papae Coelestini, Arcadius et Projectus episcopi,
et Philippus Ecclesiae Romanae presbyter.
Quibus residentibus, Cyrillus et Memnon obtulerunt
libellos in concilio, contestationem deponentes
adversus Joannem Antiochenum, et qui cum eo erant,
episcopos, ut evocarentur, et redderent causas depositionis
suae. Vocati ergo a concilio per Danielem
Coloniae secundae Cappadociae, et Commodum Tripolis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.