PL 68, col. 982

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

quaestio exorta est. Multi enim Philippum quaerebant
presbyterum, qui a beato Joanne cognomento
Chrysostomo diaconus fuerat ordinatus, multaque conscripserat
volumina contra imperatorem Julianum apostatam.
Alii vero Proclum presbyterum quaerebant,
quem ad Cyzicum Sisinnius episcopum ordinaverat,
qui priusquam Cyzicum proficisceretur, praecedentes
cives ejusdem civitatis Dalmatium monachum sibimet
ordinaverunt episcopum, quoniam Attico praecessori
Sisinnii soli hoc praestitum videbatur. Sed
proceribus palatii, ut fieret, displicuit, quod quidem
postea factum est. Manebat enim Proclus non habens
ecclesiam propriam, qui tamen in doctrina ecclesiastica
Constantinopoli valde florebat.
Cumque quatuor transissent menses post Nestorii

damnationem, Maximianus ordinatur episcopus, vita
quidem monachus, ordine vero presbyter, constans
quidem in fide vera, idiota autem sermone, et sub
quiete vivere potius eligebat.
CAPUT VIII. De pace Cyrilli et Joannis. [(Ex tertia parte concilii Ephesini, Ibae epistola.)]
Post paululum vero videns imperator Cyrilli et
Joannis permansisse discordiam, intolerabilem judicabat
eorum dissensionem. Et vocans tunc ad se

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.