PL 68, col. 984

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

exposuit capitulum de Evangelio Joannis: Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
.
« Conspice, inquit, Joannem duas naturas praedicantem,
et unum Filium: aliud enim habitaculum, et
aliud, qui habitat, Deus. Intendite eis quae dicta sunt
rogo. Non dixit, alter et alter, tanquam in duabus
personis, aut in duobus Christis, aut in duobus filiis-
sed aliud et aliud, ut in duabus naturis. Quando ergo
dixit, Et habitavit in nobis, et praedicavit duas naturas,
tunc addidit, Et vidimus gloriam ejus, gloriam
tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. »
Et in sequentibus fidem, quam Cyrillo portaverat,
disserebat, aperte praedicans duas in Domino Christo
naturas, in una persona.
Et clamante populo: « Bene venisti, orthodoxe, »

mox Cyrillus similia tractavit, et inter caetera ait:
« Quid de his clarius dici potest? qua indigent haec
explanatione? apte nos docuit quia aliud quidem est
qui inhabitat, et aliud qui inhabitatur; et aliud natura
humana, aliud divina. » Et concludens sermonem
ad confirmationem eorum quae a Paulo dicta
sunt: « Conspice, inquit, Joannem duas naturas praedicantem,
et unum Christum: duas naturas Unigeniti,
et unam personam. Et quando dixit: Et habitavit
in nobis, et praedicavit duas naturas; tunc addidit
hoc: Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam
Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. » Haec Cyrillus,
Paulo praesente, tractavit, et Alexandrinam
docuit ecclesiam, ita de Christo credere, sicut Paulo
dudum tractante didicerat.
Post haec Cyrillus fidem epistolae, quam a Paulo
suscepit, epistolae suae interponens, cujus principium
est: Laetentur coeli et exsultet terra, etc., satisfaciens
aliquorum rumoribus, qui de illo habiti sunt, quoniam
non assereret de coelo corpus Christum sumpsisse,
neque fermentationem aut commixtionem
senserit naturarum ejus, et scripsit et subscripsit praefatam
fidem, et Orientalibus direxit episcopis.
Ascendens ergo Antiochiam Paulus obtulit Joanni
archiepiscopo, et omni concilio ejus, epistolam Cyrilli.
Qui, ut cognoverunt eum suscepisse fidem a se
directam, et in ejus subscripsisse confirmationem,
pacem cum eo et ejus fecerunt concilio, damnantes
Nestorium, et suscipientes Maximianum, qui pro illo
factus fuerat episcopus: dubitantibus adhuc ex eis

aliquibus episcopis Cyrillo communicare: putantibus
eum errasse, et postea veritatem agnovisse, et culpantibus
Joannem, cur ab eo expetierit capitulorum
ejus damnationem.
Ex altera autem parte quidam de palatio, per Eulogium
presbyterum et apocrisiarium Alexandrinae
Ecclesiae, culpaverunt Cyrillum, cur susceperit ab
Orientalibus episcopis duarum confessionem naturarum,
quod Nestorius dixit et docuit.
Sed et Valeriano Iconii, et Acacio Melitenensi
episcopis, hoc ipsum de Cyrillo videbatur.
CAPUT IX. De Cyrilli epistolis pro Orientalibus scriptis. [(Ex eadem tertia parte concilii Ephesini.)]
Scripsit ergo eis Cyrillus, in defensionem Orientalium
episcoporum, et pro duabus unius Christi naturis.
Et superfluum non esse reor, interponere aliqua
huic operi ex ipsis epistolis, ad confusionem
Alexandrinorum Phantasiastarum vel Corrupticolarum,
gloriantium de Cyrillo, tanquam de patre atque
auctore suo.
Commonet ergo Eulogium presbyterum suum Cyrillus,
et dicit: « Reprehendunt quidam expositionem,
quam fecerunt Orientales, et dicunt: « Cur duas naturas
nominantibus eis passus est audire, aut etiam
laudavit Alexandrinus episcopus? » Alii vero dicunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.