PL 68, col. 986

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

idem dixisse Nestorium, dicunt et illum sic sapere,
surrepentes nescientibus subtilitatem.
« Oportet enim culpantibus nos illa docere, quia
non omnia quae dicunt haeretici, fugere aut refutare
decet. Multa enim confitentur sicut et nos confitemur.
Velut Ariani, quando dicunt Patrem, qui Creator
est omnium et Dominus, nunquid propter hoc
fugere consequens est hujusmodi confessiones? Sic in
Nestorio, licet duas naturas asserat, significans diversitatem
carnis et Verbi (altera enim Verbi natura,
altera carnis est), sed tamen nequaquam unitatem
confitetur nobiscum: nos autem unientes haec, unum
Christum, unum Filium, eumdem unum Deum confitemur [(3 part. conc. Ephes., c. 37)] .
»
Et iterum: « Nestorius itaque in suis expositionibus
simulat se dicere, UNUS FILIUS, UNUS DOMINUS,
sed refert filiationem ad solum Dei Verbum. Cum
autem venerit ad dispensationem, rursum alium Dominum,
qui ex muliere est, seorsum hominem dicit,
copulatum dignitatis aequo honore, quia habet copulationem
ad Christum. Quomodo non apertum est,
duos eum dicere Christos, si Christus ad Christum
habet conjunctionem, alter ad alterum?
« Qui vero ex Oriente sunt, nihil tale dicunt,
voces autem dividunt solum: dividunt autem secundum
hunc modum, ut alias quidem DEO DECIBILES
esse dicant, alias autem humanas, alias autem communes
factas, tanquam habentes simul, et quod Christo
Deo decibile est, et quod humanum, verumtamen

dictas ab uno eodemque Christo. Et non sicut
Nestorius alias quidem Deo Verbo seorsum tribuit,
alias autem ei qui ex muliere est, tanquam alteri
Filio. »
Item Acacio Melitenensi episcopo scribens inter alia
sic dicit: « Nestorius enim Christum seorsum nominari
dicit Dei Verbum, habere autem conjunctionem
ad Christum continuam: putas ergo, non duos Christos
apertissime dicit? Orientales vero Christum
unum, et Filium, et Deum, et Dominum confitentur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.