PL 68, col. 990

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

synodo Ephesina anathematizante, fuerunt condemnati,
et imperiali lege prohibitum fuerat ne quis
eos legere auderet aut defendere, tunc coeperunt Diodori
Tarsensis, et Theodori Mopsuestenae civitatis
episcopi, et aliorum episcoporum, qui contra Eunomium
et Apollinarem unius naturae assertores libros
composuerant, duas in Christo ostendentes naturas
in una persona (quod Nestorius sic non dixerat), circumferre
volumina, et simplicissimos quosque decipere
cupientes, aiebant non sapuisse nova Nestorium,
sed antiquorum Patrum prosecutum fuisse doctrinam:
et in eo tantum studii gesserunt, ut ipsa eorum volumina
malitiose in Syrorum linguam, et Armeniorum
atque Persarum transferrent.
Sed haec ubi agnoverunt Acacius Melitenensis et

Rabula Edessae civitatis episcopus, de quo Ibas successor
ejus in epistola sua dicit: « Hunc praesumpsit,
qui omnia praesumit, aperte in Ecclesia sua anathematizare »
(scilicet de Theodoro Mopsuesteno superius
loquens), scripserunt Armeniae episcopis, ne
Theodori Mopsuesteni libros susciperent, tanquam
haeretici et auctoris dogmatis Nestoriani, insimulantibus
episcopis Ciliciae Rabulam et Acacium, quod
hoc non ex charitate, sed ex aemulatione atque contentione
fecissent.
Congregati sunt ergo in unum venerabiles Armeniae
episcopi, et miserunt duos presbyteros Leontium
et Aberium ad Proclum Constantinopolitanum episcopum,
secundum morem, cum libellis suis, et uno
volumine Theodori Mopsuesteni; scire volentes utrum

doctrina Theodori an Rabulae et Acacii vera esse
probaretur.
Itaque Proclus accipiens Armeniae episcoporum libellos,
et illud Theodori volumen, diligentius utraque
examinans, tomum Armeniis scripsit et destinavit,
in quo posuit, ad interimendas Nestorianorum versutias,
qui duas in Christo inducunt personas, « unum
de Trinitate incarnatum; » quem et direxit Joanni
Antiocheno per Theodorum diaconum suum, continentem
subter capitula ab haereticis prolata; expetens
ab eo, pro communi fide servanda, ut cum suo concilio
eum susciperet et subscriberet.
Joannes autem, et qui cum eo erant congregati episcopi,
legentes tomum, et ejus laudantes compositionem,
subscripserunt in eo, et Proclo transmiserunt.
Hunc et Chalcedonensis synodus per relationem
suam, quam Marciano imperatori direxit, ad probandum,
non tantum gestis synodalibus, verum etiam
epistolis fidem constare, inter sanctorum Patrum epistolas
suscepit et confirmavit.
Scripsit autem idem Proclus epistolam ipsi Joanni,
cui et tomum suum direxerat, in qua dicit: « Dicentes
autem iterum passibilem Deum, id est Christum,
confitemur eum non esse passum eo quod est,
sed eo quod factum est, id est propria carne; et ita
praedicantes nullo modo fallemur, quoniam quidem et
unum ex Trinitate secundum carnem crucifixum fatemur,
et divinitatem passibilem minime blasphemamus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.