PL 69, col. 346
De excidio Britanniae (Gildas), J. P. Migne
agrosque populans, qui non quievit accensus, donec
cuncta pene exurens insulae superficiem rubra
occidentalem trucique Oceanum lingua delamberet.
In hoc ergo impetu Assyrio, olim ut in Judaeam
comparando, completur quoque in nobis secundum
historiam, ut dicitur: Incenderunt igni sanctuarium
tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui [(Psal. LXXIII, 7)]
.
Et iterum dicit: Deus, venerunt
gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum
tuum [(Psal. LXXVIII, 1)]
, etc. Ita ut cunctae columnae
crebris arietibus, omnesque coloni cum
praepositis ecclesiae, cum sacerdotibus ac populo,
mucronibus undique micantibus ac flammis crepitantibus,
simul solo sternerentur, et miserabili visu, in
medio platearum, una turrium edito cardine evulsarum,
murorumque celsorum saxa, sacra altaria,
cadaverum frusta, crustis ac gelantibus purpurei
cruoris tecta, velut in quodam horrendo torculari
mixta viderentur, et nulla esset omnimodis praeter
horribiles domorum ruinas, bestiarum volucrumque
ventres in medio sepultura, salva sanctarum
animarum reverentia; si tamen multae inventae sint
quae arduis coeli per id temporis a sanctis angelis
vehebantur. Ita enim degeneraverat vinea illa olim
bona in amaritudinem versa, uti raro secundum
prophetam videretur post tergum vindemiatorum [(Mich. VII, 1)]
aut messorum racemus vel ipsa.
CAP. XXV.
De reliquiis. --Itaque nonnulli miserarum
reliquiarum in montibus deprehensi acervatim
jugulabantur: alii fame confecti accedentes, manus
hostibus dabant in aevum servituri: si tamen non
continuo trucidarentur; quod altissimae gratiae stabat
in loco: alii transmarinas petebant regiones
cum ululatu magno, seu celeusmatis vice, hoc modo
sub velorum sinibus cantantes: Dedisti nos tanquam
oves escarum, et in gentibus dispersisti nos, Deus [(Psal. XLIII, 12)]
:
alii a montanis collibus, minacibus
praeruptis vallati et densissimis saltibus marinisque
rupibus, vitam suspecta semper mente credentes, in
patria licet trepidi perstabant. Tempore igitur interveniente,
aliquanto cum recessissent domum crudelissimi
praedones, roboratae a Domino reliquiae